Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

HERONIS dinem, five alterum crus altero multo majus ſit: non enim in hoc cauſſa
eſt, cur humidum quieſcat, ſed in eo, quod ipſius oſcula æqualiter ja-
ceant. Quo modo igitur eo ſuſpenſo humidum non defluit ob propriam
gravitatem, cum ſubjectum aërem leviorem habeat? quoniam locus
omnino vacuus eſſe non poteſt: ſi enim debet humidum defluere, prius
impleri oportet ſuperiorem locum ſiphonis, in quem aër ingredi nequit. Quod ſi quis ſuperiorem ſiphonis locum perforet ſtatim effluet humidum,
aëre ſuccedente: ſed antequam perforetur, humidum, quod eſt in ſi-
phone ſubjecto aëri inſidens ipſum propulſat, is autem non habens, quo
ſecedat progredi humidum non ſinit: verum cum per foramen locum
obtinuit, quo ſecedat aër, tum aquæ gravitatem non ſerens ſecedit. Hanc
eandem ob cauſſam & vinum ſiphone ſurſum ore præter naturam attrahi-
mus: excipientes enim aërem, qui eſt in ſiphone, pleniores, quam antea
efficimur & evellimus conjunctum ipſi aërem: hic vero eum qui à princi-
pio, quouſque ad vini ſuperficiem vacuatio fiat, & tunc vinum evulſum
ſecedit in locum exinanitum ſiphonis: alius enim locus non eſt, in quem
ſecedat; ob hanc cauſſam & ſurſum præter naturam fertur: alioqui quie-
ſcet humidum in ſiphone, quando in una ſuperficie ſphærica conſtituatur,
cujus centrum eſt idem, quod terræ centrum: quoniam ſi humidi alicujus
ſuperficies ſphærica ſit, centrum habens idem, quod terra, quieſcit: ſi
enim fieri poteſt, non quieſcat, ergo ipſa mota quieſcet: quieſcat igitur: erit ſphærica ſuperficies centrum
idem, quod terra, habens, & prio-
rem ſuperficiem ſecabit: idem nam-
que humidum ab aliquo communi
alium atque alium occupavit lo-
cum: utræque igitur ſuperficies per
terræ centrum plano aliquo ſecen-
tur, & faciant lineas in ſuperficie-
bus, circulorum circumferentias,
quæ idem centrum habeant, quod
terra, videlicet A B C, F B D; du-
caturque BG: quare BG æqualis
eſt utrique ipſarum G F, G A: quod eſt abſurdum: ergo quieſcat
neceſſe eſt.

7.1.

0017-01
0018-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer