SPIRITAL. LIBER.
non comprimet; quatenus enim ad quietem, & motum
attinet, non differt dictum corpus ab humido eundem lo-
cum occupante: at vero vacua eſſe ex his etiam quiſpiam
percipiat. Vacuis enim non exiſtentibus, neque per a-
quam, neque per aërem neque per aliud corpus ullum poſ-
ſet lumen tranſire, ant caliditas aut alia potentia corporea: nam quomodo radii ſolares per aquam in fundum vaſis pe-
netrarent? ſi enim aqua non haberet poros, ſed radii aquam
vi ſcinderent, contingeret vaſa plena ſuperſundi, quod
fieri non videmus: ad hæc ſi aquam vi ſcinderent, nonuti-
que radiorum alii ad ſuperiorem locum frangerentur, alii
deorſum caderent: nunc autem quicunque aquæ particu-
lis occurrunt franguntur ad ſuperiorem locum: quicunque
vero incidunt in aquæ vacua paucis particulis occurrentes
in vaſis fundum pervadunt: præterea ex his conſtat aquæ
vacua ineſſe: vinum enim in aquam injectum videtur ſe-
cundum fuſionem quandam per totum aquæ locum per-
meare; quod non fieret niſi vacua aquæ ineſſent: lumen
quoque alterum per alterum fertur: nam cum plures lu-
cernas quis accenderit omnia magis illuſtrabuntur, iiſdem
quoquo verſus per ſe invicem penetrantibus. Sed & per æs
per ferrum, & per alia corpora omnia penetratio fit, quem-
admodum & quod in torpedine marina contingit: at ve-
ro coacervatum vacuum præter naturam fieri demonſtratum
eſt, & per vas leve ori appoſitum, & per medicum ovum: itaque cum plures demonſtrationes ſint de vacui natura,
eas quas modo attulimus, ſatis eſſe arbitrati ſumus; etenim
per ipſa ſenſilia demoſtrationes factæ ſunt: univerſe igitur
dieere licet, omne corpus ex tenuibus conſtare corporibus,
inter quæ ſunt vacua diſſeminata particulis minora: quam-
obrem abuſive dicimus nihil eſle vacuum vi aliqua non
accedente, ſed omnia eſſe plena vel aëre vel humido vel
alia quapiam ſubſtantia: quantum autem alicujus horum
excedit, tantundem alterius conſequitur, & evacuatum