Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

HERONIS aliud augmentum ipſis accidere mente concipi poteſt: ex
quibus perſpicuum eſt in aëris corporibus diſſeminata eſſe
quædam vacua inter media, & vi quadam adveniente ea
præter naturam in vacua reclinare: aer autem qui eſt in va-
ſe inverſo in aquam, haud valde comprimitur. Quod enim
vim infert ad id efficiendum minime idoneum eſt, quippe
cum naturaliter aqua ipſa in ſe ipſa neque gravitatem, ne-
que vehementem compreſſionem habeat: quamobrem con-
tingit, ut urinantes in profundum maris infinitas metretas
ſupra humeros habentes ab aqua non cogantur reſpirare, cum
parvus omnino aër in naribus comprehendatur. Quæ au-
tem cauſſa ſit, cur ii, qui in profundo natant ſicuti dictum
eſt, infinitum aquæ pondus ſupra humeros habentes non
comprimuntur, conſideratione dignum videtur: dicunt
igitur quidam propterea quod aqua æque gravis eſt ipſa ſe-
cundum ſe ipſam; Hi autem nihil dicunt propter quid ii,
qui deorſum natant à ſuperiori aqua non comprimantur: itaque illud hoc modo demonſtrandum eſt: intelligamus
ſuperius humidum à ſuperficie compreſſi ſecundum quam
imponitur aqua, corpus aliquod eſſe æque grave atque hu-
midum, habensque eandem figuram, quam humidum ſu-
perius: hoc autem intelligamus in humidum injici, ita ut
inferior ipſius ſuperficies compreſſo congruat ſitque tan-
quam illud ipſum; & ſimiliter ac ſuperius humidum impo-
natur: perſpicuum igitur eſt hoc corpus dimiſſum neque ab
humido quicquam extare, neque ſub humidi ſuperioris ſu-
perficie demergi. ſiquidem demonſtratum eſt ab Archi-
mede in libro de iis, quæ in aqua vehuntur corpora æque-
gravia atque humidum in humidum dimiſſa neque extare
ab humido, neque demergi: non igitur comprimet ea quæ
ſubjiciuntur: ablatis autem deſuper comprimentibus cor-
pus in eodem loco permanebit: quomodo igitur compri-
met corpus quod non appetit in inferiorem locum deſcen-
dere? eodem modo & humidum ubi erat corpus ſubjecta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer