Volltext: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

THEOREMATA SPIRITALIA. nuſquam poſſint exire, in iisque adaptentur duo magni ſiphones S, T, & 5. qui crure longiore deſcendant in conclave inferius, ſtentque crure bre-
viori ſuper pavimento conclavis ſuperioris, quantum ad aquæ fluxum
ſufficiet, & ſimilis his ſit ſiphon T, cujus crus V infra infimum pavimen-
tum deſcendat, mittatque extremitatem ejus in canalem, per quem aqua
defluit. In conclavi ſuperiore factum ſit ſive ex petra, ſive ex ære infundi-
bulum P, cujus cauda R in tantum ſita ſit ſupra planum X Y, quantum
ſufficere videbitur ad fluxum aquæ, & intra illud derivet aquam canalis
Q, in quo ſit clavis, qui illum aperiat & claudat pro lubitu noſtro, ut per
illum transmittamus tantum aquæ, quantum libuerit. Poſtea adapta capi-
ta ventorum, quot libuerit, in conclavi ſupremo. Conſtruantur canales
1. F. 2. G. 3. N. 4. I. 5. K. 6. L. 7. M. 8. I. quorum oſcula inferiora per pavi-
mentum conclavis intrent in conclave primum, & alteræ extremitates per-
tingant in ora ventorum, ita ut canale Qaquam transmittente in infundi-
bulum P, quantum aquæ influet, adeoque elevabitur ſupra planum X Y,
tantum aëris per ora ventorum efflabitur, quo conclave refrigerabitur, quia
hæc ora flabunt, ut ora ventorum, & ut ſemper ſpirent, poſſunt conſtrui
alii canales ad ora 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. qui per medium parietem deſcen-
dant in conclave inferius oribus apertis, ut cum aqua ſuper plano X Y in
tantum fuerit elevata, ut operiat totum ſiphonem S, inferius per illum
ſe evacuabit primum conclave, & dum aqua illa influit in conclave infe-
rius, quantum aquæ ſupra hujus pavimentum exurget, tantum aëris effla-
bitur per ora 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. cumque hoc conclave per 2 repletum eſt,
aqua per ſiphonem T delabendo defluet per V. Notandum autem eſt, ut
ſiphon S conſtruatur tantæ magnitudinis, ut in evacuando conclavi poſſit
ſuperare caudam R vaſis P, & habebitur continue & ſemper in propoſito
conclavi ventus maxime refrigerans, pro libitu modo lenior, modo for-
tior: ſecundum quod plus vel minus aperuerimus canalem Q clave [?] n,
eam pro lubitu peſſulo vertendo: quod erat propoſitum.

90.1.

0118-01
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer