Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

THEOREMATA SPIRITALIA. licet eam, quæ eſt ſupra trochleam 4. alligetur anſa vaſis 7. quod tamen
adeo leve ſit, ut facile à pondere 6. elevari poſſit: poſtea intra vas FG
adaptetur tubus ſpiritalis 9. qui intra crateram 10. infundat aquam, ex
qua derivetur canalis 10. 11. eidemque vaſiimponatur etiam inflexus ſi-
phon, vel tubus ſpiritalis 14. cujus unum crus intret in baſim ABCDE,
alterum exiſtat in tantum ſupra fundum iſtius vaſis, quantum ad fluxum
aquæ ſufficere putabitur, & ſimile tubi 9. & huic baſi imponatur ſiphon
inflexus 15, vel etiam alter, ſi neceſſitas requiſierit, vel tubus ſpiritalis 17. Hoc facto obſervabitur, quod aqua defluens per canalem RSQQ, quia
vas P altius ſitum eſt, aſcendet in urnas, quas humeris ſuis portant fluvii; hanc illi aquam in vas F G effundent, hoc vero dum repletur per ratio-
nes adductas ab Herone in primo & ſecundo Theoremate, aqua per ſi-
phonem inflexum 14. defluet@ in baſim ABCDE, & aër, qui in ea eſt,
quaſi comprimetur, cum aliud corpus eiſuperveniat, & quia fluvii vaſis
majorem copiam aquæ effundunt, ſe elevabit, & tubus ſpiritalis 9. ipſe
etiam effundet aquam in crateram 10. & aqua defluens inde per canalem
10. 11. delabetur in vas 7. quod repletum per gravitatem ſuam deſcendet,
& eodem modo volvetur baculus T V, obturabiturque canalis in ſolido
S: unde eveniet ut fluvii ceſſent effundere aquam, & dum caput regulæ
11. deprimetur, quia poſitum eſt in æquilibrio ſuper tubum perforatum,
emerget ſupra aquam Triton, & foramen tubi X conveniet cum forami-
ne tubi, & aër compreſſus in baſe ſentiens exitum apertum erumpet cum
impetu, facietque ſonare concham, quam in ore habebit Triton, & quando baſis erit repleta aqua, evacuabit illam inflexus ſiphon 15. & tu-
bus ſpiritalis 17. & baſis denuo aëre replebitur perforamen conchæ Tri-
tonis, adeo ut tubo ſpiritali 13. evacuante vas 5. pondus 6. ſurſum trahet
evacuatum vas, & canalis aquæ denuo fluviis aperietur, & Triton per
gravitatem ſuam ſe denuo ſubmerget, hæque viciſſitudines ſemper con-
tingent, quoad canalis Ofluet: & hoc eſt quod propoſuimus.

88.1.

0112-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer