Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

9. Prima pars huius libri
de Coſmographiæ &
Geographiœ
principijs.

QVID SIT COSMOGRAPHIA,
Et quo differat à Geographia & Chorographia.
CAPVT PRIMVM.

COſmographia (vt ex etymo vocabuli pa-
tet) eſt mundi, qui ex quatuor elementis,
Terra, Aqua, Aëre, & Igne, Sole quoque, Lu
na, & omnibus ſtellis conſtat, & quicquid
cœli circumflexu tegitur, deſcriptio. Impri-
mis enim contemplatur Circulos, ex quibus
illa ſupercœleſtis Sphæra componi intelli-
gitur. Deinde ex ipſorum diſtinctione, ter-
rarũ illis ſubiectarum ſitus, & locorum ſym
metriam ſeu commenſurationẽ, Rationem inſuper Climatum, Die-
rum, Noctiumq́ue diuerſitates, Quatuor mundi Cardines, Stellarum
quoque fixarum necnon errantium Motus, Ortus, & Occaſus, & qui
bus verticales mouentur, & quæcunque ad cœli rationem pertinent,
vt Poli eleuationes, Paralelos, & Meridianos circulos, & cætera iuxta
Mathematicas oſtenſiones demõſtrat. Et à Geographia differt, quia
terram diſtinguit tantùm per Circulos cœli, non per montes, maria,
& flumina, & c.

¶De hac re ſume ſequentem deliniatam formulam,
hoc enim Typo totius Coſmographiæ
deſcriptio demonſtratur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer