70.
De Periœcis, Antœcis, Antipodibus
ſiue Antichthonibus, Periſcijs, & Amphiſcijs.
Caput XVI.
OMnis igitur terra quadrifariam diuiditur. Au
ctores euim, puta Cleomedes & alij, faciunt
ſub quolibet meridiano, & ad quũlibet pun
ctũ cuiuſuis meridiani, quatuor habitatiões
habentes quandã inter ſe rationem ſeu pro-
portionem. Quarũ primã nos incolimus. Etiã
pro prima habitatione poteſt accipi quili-
bet locus ſeu punctus in toto terrarum orbe. Alteram habitant illi qui Periœci, id eſt, circumcolæ appellantur. Tertiam verò habitationem Antœci, id eſt, anticolæ poſſident. Quartam & vltimam regionem ſeu habitationẽ homines quos An-
tichthones ſiue Antipodes vocitamus, tenent.
ANtipodes dicuntur, qui nobis è diametro veſtigia obuer
tunt, & ſimilem cœli verticem æquè vt nos vident. Et cũ
illis nihil commune habemus, ſed cõtraria omnino: quia
cùm nobis Sol æſtatẽ efficit, illos dura hyems opprimit. Et cùm apud nos dies habetur, Antipodib. certe nox efficitur: con-
trà, quando illis dies eſt, nobis redditur nox. Quando nos diem agi-
mus longiſſimum, apud illos nox longiſſima, breuiſſima´q; dies ſta-
tuitur. Quos tamẽ Lactantius Fir. vir aliàs
[?]
imprimis eruditus, lib. 3. cap. 24. pueriliter errans, ſuis ſtramineis doxijs´q; argumẽtis eſſe ne-
gat, deridet´q; Mathematicos, qui terrã (quantũ ad maximas ſui par-
tes) ſphæricam eſſe dicunt, quod etiam certiſſimis oſtenſionibus & ſubtilitate geometrica demonſtrãt, id quod experimentis quoq; ſa-
tis cognitum eſt. Quem ſequutus eſt Auguſt. lib. 16. cap. 9 de Ci. dei. ſic ſcribens: Qui verò & Antipodas eſſe fabulantur, id eſt, homines
à contraria parte vbi Sol oritur quando occidit nobis, aduerſa pe-
dibus calcare veſtigia, nulla ratione credendũ eſt. Non vtiq; hoc du
bites ſuauiſſ. Lector, quòd Apoſtoli Chriſti inter ſe fuiſſent Anti-
podes, qui conuerſis inter ſe pedibus ſtare ſolent, ſi Iacobus maior
frater Ioannis Euangeliſtæ filius Zebedæi auram ſpiraſſet in Gali-
tia, vbi nunc corpus ipſius (vt dicunt) requieſcit, ſicut Thomas Apo
ſtolus in India ſuperiori. Certè Indi (quia diametrantur ferè) Hiſ-
panorum ſunt Antipodes & veſtigia Hiſpanis, & ecõtrà Hiſpani In-
dis obuertunt, & terrã æquè calcare ſolent: quanuis non adeò præ-
ciſe ſecundum dimetientem, tamen hac in re nihil diſtare videntur,
Antipodes´q; dici debent. Hoc idem veriſſimus ille Strabo auctor
non publicandus affirmat, dicens: Antipodes inter ſe quodãmodo
eſſe neſcij nõ ſumus. De quibus lege Pliniũ natural. hiſt. lib. 2. ca. 67. Volateranum, & omnes ferè Geographos.