GRAPH. PETRI AP.
vnde prunũ delata eſt. Harũ rerũ demonſtrationes cùm prolixæ ſint
in aliud tempus ſeruare magis oportunum videtur. Multa enim hæc
ſpeculatio requirit de magnetis natura, & eius deflexu à vero ſepten
trione, de ventorũ ortu, de circulorũ in ſphæræ ſuperficie concurſu
vario, quæ omnia Coſmographica elemẽta longè ſuperãt. Quamob-
rem vt hæc noſtra exigua licet munuſeula, grata ſint benignis lecto-
ribus tantum cupio. Maiora ſuo tempore ſi Deus vitam produxerit,
occupationes´q; Medicæ permiſerint, emittemus.
69.
¶ Quadratum nauticum Gemmæ Friſij.
Longitudo minor ſiue Occidentalior. # Longitudo maior ſiue Orientalior.