Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

GRAPH. PETRI AP. ſuauis, purus & ſubtilis, nutrit nubes, etiã corpora in ſanitate cuſto-
dit, flores ꝓducit. Helleſpontius verò ſolſticialis æſtiuus oĩa deſiccat. Poſtremò in æquatoris occaſu Fauonius frigidus & humid. Phleg-
maticus, frigora relaxat, flores educit, morbos, pluuias & tonitrua fa-
cit. Eandem ferè collaterales, ſcil. Africus & Chorus naturam habẽt.

68. De neotericorũ Hy drographorum
ventis, & de nauigandi artificio, de´que inuenienda longi
tudinis differentia. Additio GEM. FRISII.

HÆ C ſanè veterum ratio fuit, in ventorum
regionibus diſtinguendis, quemadmodũ ex
Ariſtotele, Au. Gel. Macrobio, ac alijs multis
colligere licet. Verùm Hydrographi recentio
res ad exquiſitiorẽ nauigãdi rationẽ ſpectare
putarũt, vt in multò plures regiones ventorũ
terrę maris´q; fuperficiem diſtinguerent. Itaq; 32. ventos diſtinguũt. Quorũ quatuor tantũ,
qui cardines occupant, cum veterũ deſcriptione cõgruunt, Subſola-
nus, Fauonius, Septẽtrio, & Auſter: Atq; hi in quatuor quadrantes,
totũ orbẽ ſecant: ac deinceps inter hos. 8. medios æquis interuallis
diſtinguũt, nominant´q; nominibus cõpoſitis ex quatuor pręcipuis
ventorũ nominibus dictis. Quẽadmodũ clarius ex ſchemate ſequẽti
cõſpicere licet, in quo hoc præſtitimus, vt cognita differentia longi-
tudinis & latitud. duorum locorum, facilè ſciri poſſit, in quam cœli
plagã dirigẽda ſit prora, ab vno loco in alium nauigantibus, aut quo
vento duce eò ſit tendendũ: Locũ enim, à quo abeundum eſt, in cen
tro inſtrumenti conſtituimus: deinde differentiam longitudinis in
ſuperiori ordine & inferiori numeramus, à media linea dextror-
ſum, ſi longitudo lociad quem tendimus maior ſit, aut magis in or-
tum tendat: ab eadem verò linea ſiniſtrorſum in vtroque ordine, ſi
minor longitudo fuerit, aut occidentalior numeramus, atque his
punctis ſic inuentis, regulam applicamus, aut filum extenſum. Eodẽ
modo differentiam latitudinum numeramus in dextro & ſiniſtro
ordine quadrati, à media linea ſurſum, ſi latitudo ſecũda in Boream
maior fuerit: deorſum verò, ſi latitudo loci ſecundi minor fuerit, aut
magis Auſtralis: idq́ue vtrinq; ex oppoſitis lateribus ſic faciendum,
deinde & ex his quoq; pũctis filum extendendũ eſt, aut regula appli
canda. Vbi igitur duæ hæ regulæ, aut fila duo ſeſe ſecuerint, ibi ſe-
cũdi loci ad quem tendimus ſitus imaginandus eſt. Demum centro
regula applicata & loco iam inuento, oſtendet eandem mudi plagã,
in quam dirigenda prora eſt, nauigãtibus in illum locum. E regione
verò ventus indicatur, quo duce opus erit. Quôd ſi locorum propo-
ſitorum exiguæ admodum fuerint longitudinũ & latitudinũ diffe-
rentiæ, tum denos ſingulos quadrati gradus, pro ſingulis vnitatibus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer