Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

8. R. D. ET ILLVST. PRINCIPI,
D. Matthæo, M. Diuina Sacroſanctæ Rho. Ec-
cleſiæ Tit.S. Angeli Preſ. Card. Archiepiſco
po Saltzburgeñ, Ap. Sed. Legato. &c. Petrus
Apianus (dictus Benewitz) ex Leyſnick
Mathematicæ diſciplinæ clientu-
lus, Salutem perpetuam ac ſui
ipſius commenda
tionem.

POſteaquam anno ſuperiori Sacratiſs. Antiſtes, atque
Princeps Illuſtriſsime, in vrbe Reginopolitana cum
chartaceo munu [?] ſculo (nihil equidem illo tempore pre-
cioſius afferre potui) tuam celſitudinem ſum congreſ-
ſus, non difſicilis erat mihi coniectatio, præſignem Ma
thematicæ diſciplinæ tibi adeſſe ſcientiam, & te cla-
riſsimum rei literariæ lumen, Mecœnatem atque aſy-
lum, & tuum etiam ad literas ſtudium cognoui. Eo ſiquidem argumento,
quòd fronte inſigniter exporrecta atque ſerena, obuijsq́ue (vt aiunt) mani-
bus illam quam obtuli membranam, tam humaniter, tum ob ſtudij Geogra-
phicæ diſciplinæ amorem, cùm ob vitæ tuæ integritatem exceperas, vel eò po
tius, vt omittam cætera, quòd iampridem M. Ioannes Auentinus mihi ſem-
per amiciſsimus, tam Oratorum quàm Poëtarum facilè princeps, cuius lau-
dem hic tacitus præterire non poſſum: & V. D. Ioannes Landtſperger (cui
ſemper es in ore) Plebanus Landtſuteñ, Illuſtriſsimiq́ue Ludouict Bau [?] ariæ
vtriuſque Ducis, Præfect. Rheni & c. Sacellanus, vir ſui ingenij virtute
præſtantiſsimus, cui gratias condignas nec agere, nec referre poſſum, ſa [?] pius
apud me tuam deprædicarent liberalitatem in doctos, humanitatemq́ue in o-
mnes qui conantur aliquod egregium, præcipuè in illos qui Mathematicæ di-
ſciplinæ ſcientiam redolere videntur, facilitatem & in omnes, non potui com
mittere, quin tibi id, q@icquid eſt lucubrationis, tanquam Deo tutelari dedi-
carem, & tuo ſub nonune ædere conſtituerem, quò tutius celerius q́ue tuo au-
ſpicio in communem ſtudioſorum commoditatem prodiret in publicum. Po-
tiſsimum, vt prima elementa ſtudioſis Geographiæ tyrunculis notiora redde-
rentur, hoc opuſculum vtcunque conflatum conſcripſimus. Verùm non ſine
laude Piolomæi, qui omnium Mathematicorum facilè princeps habetur. Se-
quuti enim ſumus doctiſsimos quoſque huius ſtudij viros. Porro Geographi-
ca profeſsio in legendis autoribus plurimum prodeſt, eius enim cognitio non
ſolum ad Poetarum, Hiſtoricorum, ſed etiam ſacrarum literarum noticiam
perducit. Vt doctiſsimus ille Ptolomæus omnium Mathematicorum monar-
cha, Pomponius Mela, Dionyſius, Solinus, veriſsimus ille Strabo, Eneas

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer