Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

PRIMA PARS COSMO. grad. minuta conuertito, vt ſuprà docuimus in obſeruatione ecli-
ptica. Poſtremò adde aut ſubtrahe numerum graduum & minuto-
rum iam productum ad meridianum, ad quem tabulæ (ex quibus
lunæ motum computaſti) ſunt verificatæ. Vt ſi intercapedo lunæ
& ſtellæ fixæ tuæ conſiderationis fuerit minor, adde gradus & mi-
nuta ad meridianum notum, hoc eſt, ad longitudinem notam, & locus tuæ conſiderationis erit orientalior. Si verò maior, aufer
gradus & minuta à longitudine nota, hoc eſt, à meridiano ad quem
tabulæ ſunt verificatæ, & erit occidẽtalior locus tuæ cõſiderationis.

44. GEMMA FRISIVS.

T Otum iſtud verum, cùm luna plus verſus occaſum eſt quàm
ſtella. Alioqui ſi orientalior eſt, totum contrarium eſt, id eſt,
ſi intercapedo lunæ & ſtellæ fixæ fuerit minor, ſubtrahe gradus & minuta à longitudine nota, & locus tuus erit occidentalior: Si ve-
rò maior, adde gradus & minuta ad longitudinem notam, & locus
erit orientalior.

45. Aliquorum fixorum ſide-
rum vera in Zodiaco loca, quæ parum aut nihil à Solis
orbita recedunt, cum magnitudinibus eorundem,
rectificata per Petrum Apianum ad Annum
Chriſti. 1525. completum.

* 14 ♉ Aldebaram . i. oculus ſeu cor Tauri. ♊. 2. gra. 57. mi. Mag. 1.

* 30 ♉ Extremitas ſep. lateris ãte. pleiadũ ♉. 22. gra. 27. mi. Mag. 5.

* 1 ♋ Præſepe quæ eſt in pectore Cancri♌. o. gro. 37. mi. Nebuloſa.

* 2 ♋ Iſtarum Septentrionalis habet gra. 27. mi. 57. Mag. 4.

* 3 ♋ Septententrionalis aſellus. ♌. o. gra. 37. mi. Mag. 4.

* 4 ♋ Decliuior harum duarum ad meri. ♌. 1. gra. 37. mi. Mag. 4.

* 8 ♌ Regulꝰ ſeu leonis q̃& baſiliſcꝰ dicitur ♎. 22. gra. 47. mi. Mag. 1.

* 14 ♍ Aſtræa ſeu Spica virginis ♎. 16. gra. 57. mi. Mag. 1.

* 1 ♎ Luminoſior lancis meri. ♏. 8. gra. 17. mi. Mag. 2.

* 8 ♏ Cor Scorpij & dicitur Calbalatrab, ♐. 2. gra. 57. mi. Mag. 2.

* 4 ♐ Decliuior duarum ab arcu in latere ſeptentrionali ab arcu ad
meridiem ♐. 29. gra. minu. 17. Mag. 3.

* 23 ♑ In radice caudę & dicitur denebalchedi. ♒. 15. gra. 7. mi. Mag. 3

* 24 ♒ Eteſt ſecunda ſtella poſt effuſionem. ♓. 5. gra. 7. mi. Mag. 4.

* 20 ♓ Eteſt ãtecedẽs ſuꝑ nodũ torcularis ſep. ♈. 20. g. 47. m. Mag. 4.

46. GEMMA FRISIVS.

¶ Ab Anno. 1525. vſque ad Annum. 1540. ſtellæ fixæ pro-
motæ ſunt . 8. minutis. Hinc facile erit loca eorum corrigere pro
annis venturis.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer