Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

033-01

POſteaquam fuſtis ſtructurã compleuimus, conſequen
ter eius vſum dicere aggredior. Si igitur loci alicuius
aut Oppidi, cuius longitudo ignota fuerit, notam lon
gitud. reddere deſyderas: Quære primùm ex tabulis
aſtronomicis verũ Lunæ motũ, ſecundũ longitudinẽ,
tempore tuæ cõſiderationis, ad certũ locum ad quẽ tabularũ radices
ſunt computatæ atq; verificatæ: inſuper gradum longitudinis alicu-
ius ſtellæ fixæ parũ aut nihil ab ecliptica recedentis, quę motũ lunæ
proximè præcedit ſubſequitũrue. Deinde quære motus lunæ, eiuſ-
dem´q; fixi ſyderis interſtitiũ vel ſegmentũ. Interſtitio itaq; hoc in-
uento, applica radiũ huncviſorium, ſeu baculũ extremitate vna quæ
F. ſignum tenet oculo, (altero clauſo) moueatur pinnacidiũ volubile
ſuper radiũ, donec per terminũ vnũ eiuſdẽ pinnacidij intuearis cen-
trum corporis lunę: per terminũ verò alterũ dictã ſtellã cuius & lunę
interſtitium ſupputaſti. Diſtantiã igitur lunæ & ſtellæ fixæ pro loco
tuæ conſiderationis in gradib. & minut. pinnacidium ipſum patefa-
cit: quo peracto, recollige diſtantiã lunę & ſtellę fixæ prius ſupputa-
tã. deme igitur minorẽ de maiori, reſiduabis differentiã vltimã, quæ
diuerſitas aſpectuũ iure dici poteſt, qua quidẽ diuiſa per motũ lunæ
in vna hora, prodibit tempus quo luna cũ priori ſtellæ diſtantia con
iungitur aut coniuncta fuerat. Rurſus, tempus ſic elicitũ in gradus &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer