QVum terræ & aquæ ſuperficies ſit vna, & ſphæ
rica (quod eius vmbra, cùm certa opaci corpo-
ris ſit ſpecies, in lunari eclipſatione apertiſſime
demonſtrat) & in medio mundi immobilis con
ſtituta, quinq; cœleſtis ſphȩrȩ circulos, quemad
modum ſphȩra, in conuexitate ſua cóplectitur. Æquinoctialem ſcilicet, & Tropicos & Arcti-
cos circulos. Qui præter æquinoctialem, in cœlo quinque zonas, to-
tidemq́ue in terris plagas conſtituunt. Quarum duæ circa polos ex-
tremæ, frigore ſemper horrentes, vix habitabiles exiſtunt. Tertia in
omnium medio inter tropicos ſita, propter continuum ſolis diſcur-
ſum, & ob radiorum ſolis perpendicularitatẽ, terra ſeu plaga aduſta,
& malè aut ægrè habitabilis, ratione diſcernitur. Reliquæ duæ, quæ
tropicis arcticisq́ue circulis interiacént, temperatæ & habitales. Temperantur enim calore torridæ zonæ, & extremarum frigore,
quarum nos alteram incolimus, alteram Antœci & Antichtones.
19.
¶ Diuiſionis præmiſſæ formula in plano extenſa.