Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

#### ¶ Nomina & characteres Signorum Zodiaci \\ ſunt hæc.
Aries # ♈ # Taurus # ♉ # Gemini # ♊ # Cancer # ♋
Leo # ♌ # Virgo # ♍ # Libra # [...] # Scorpius # ♏
Sagittarius # ♐ # Capricor. # ♑ # Aquar. # ♒ # Piſces # ♓
### ¶ Characteres. 7. Planetarum.
♄ # SATVRNVS # ♃ IVPITER # ♂ MARS
☉(sun) # SOL ♀ # VENVS # ☿ MERCVRIVS
# ☾ # LVNA

COluri ſunt duo circuli in Sphæra, vnus quidem tranſit
per principia Arietis & Libræ, alter verò per principia
Cancri & Capricorni, ac ſeſe diſpeſcentes ad angulos
rectos Sphærales circa polos mundi.

17. ¶ De quatuor Circulis minoribus.

CAncri Circulus, qui & Solſtitialis dicitur, eſt ille, qui
ab æquinoctiali verſus Septentrionem. 23. gradibus,
& . 30. minutis diſtat. In quem cùm Sol ſe receperit, æſti
uam reciprocationem peragit, longiſſimusq́ue dies an-
ni, breuiſſimaq́ue nox erit. A Græcis Tropicus, quaſi
verſilis appellatur.

CApricorni Circulus, qui & Brumalis dicitur, is eſt, qui vlti-
mo, à ſole deſcribitur verſus Auſtrum: in quo Sol brumalem
reciprocationem facit, diemq́ue efficit breuiſſimam, & no-
ctem prolixiorem.

ARcticus Circulus eſt, qui ex omni parte à polo mundi. 23. grad. 30. mi. diſtat, & à priori minoris Vrſæ pede deſcribitur.

ANtarcticus verò Circulus eſt, qui deſcribitur à polo zodiaci
Antarctico, & eſt æqualis & æquidiſtans Arctico circulo, to-
tus nobis ſub terris merſus.

18. ¶ Sequitur materialis figura Circulorum Sphæræ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer