Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

118. DE LONGITV DINIS DIFFEREN-
tia cognoſcenda ex latitudinis differentia &
recta diſtantia. Cap. VII.

QVoniam latitudinũ inuentio facillima eſt, lon
gitudinum vero difficillima, placuit hunc mo
dum pro Coſmographię ſtudioſis ad calcẽ li-
bri ſubiũgere. Subducta ergo latitudine vnius
loci ex latitudine alterius, reſidnũ vocatur dif
ferentia latitudinis. Hanc duc in. 15. miliaria
Germanica, ad quæ etiã debes reducere diſtan
tiam vera locoru, dando ſingulis miliaribus. 4000 paſſuum. Veram
igitur diſtantiam ſic acceptã, multiplica in ſe quadratè. Similiter
miliaria quæ ex differentia latitudinis prouenerãt. Quadratũ hoc
differẽtiæ latitudin is aufer ex quadrato veræ diſtãtię, reſtabit qua
dratum miliarium reſpondentiũ differentiæ longitudinis quæſi-
tæ. Quære ergo radicem quadratam illius reſidui, habebis miliaria,
quæ ſi diuidas per numerum miliarium reſpondentiũ vni grad ui
longitudinis in latitudine media, prodibit longitudinis differẽtia
quæſita. Numerum verò miliariũ reſpondentium vni gradui lon-
g@tudinis in latitudine media, diſces ex. 13. Cap. primæ partis Apia
ni, exemplo ſecundo, vbi de longitudine differentibus locis agitur.

119. ¶ Exempli gratia.

LOuanium habet latitu. 50. gra. 58. mi. Gandauũ Flan-
driæ oppidũ lati. 51. gra. 24. mi. Differẽtia eſt. 26. minu-
torũ, quæ multiplico per. 15. mil. exeũt. 390. minuta mi
liariũ. Atq; vt operatio certior ſit, & turbatione careat,
reduco omnia alia ſimiliter ad minuta: Nempe diſtan
tiam verã quæ eſt. 14. miliarium, quæ efficiunt. 840. mi Multiplico
nunc veram hanc diſtantiam in ſe quadrate, exeũt. 705600. Præte-
rea miliaria differẽtię latitudinis ſiue minuta duco in ſe, hoc eſt. 390
in. 390. prodeũt. 152100 ſecundum hoc quadratum aufero ex prio
ri, reſtant. 553500. quadratũ ſcilicet differẽtiæ longitudinis. Quæ-
ro ergo radicem ipſius, vt in arithmeticis docetur, ea eſt. 744 minu
ta miliarium reſpondentia differentię longitudinis ignotę Quam
vt eliciam, quęro quot miliaria reſpondeant vni gradui longitudi
nis in latitudine media, ſicuti docetur. 13. Cap. iam dicto. Ex tabu-
la illic poſira colligo. 9. miliaria. 24. min. vel (quoniam omnia ſunt
in minutis poſita). 564 minuta. Diuido tandem. 744. per. 564. pro-
uenit vnus gradus, & reſtant. 180. quæ multiplico per. 60. [?] exurgũt
10800 quæ rurſus diuido per. 564. tandem exurgunt. 20. fere min. Summatim ergo dico, differentiam longitudinis inter Louanium
& Gandauum 1. gra. 20. mi. fere. Sed hic opus eſſe video regulis Di-
uiſionis Phyſicæ, quæ ſequuntur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer