Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

DIximus in principio de angulis poſiti-
onum, qua ſcilicet ratione per illos lo-
ca deſcribantur: nunc quomodo per
eoſdẽ ex duabus ſtationibus trium vel
quatuor locorum, diſtantia vera ſit in
ueſtiganda, docebimus. Repetatur igi-
tur inſtrumentum in principio deſcri-
ptum, cum quo dimẽſurus, accede cam
pum, atq; ibi loca inſtrumentum, ita vt dimetiens ipſius reſpi
ciat aliquem locorum dimetiendorũ: poſt hæc verte indicem
ad omnia loca quæ vis dimetiri, inſtrumento manente, & ſin-
gulorum angulos poſitionum nota, hoc eſt, quotum gradum
inſtrumenti index demonſtret, dum ad ſingula loca dirigitur. Similiter angulum poſitionis ſtationis ſecundæ, vel loci vbi
altera vice ſtare velis, atq; eos in charta deſcribe, vel in tabula
plana. Diuidendo ſcilicet circulum in plano per. 360. partes
ſiue gradus, & ex centro ipſo per gradus ducendo angulos po-
ſitionum. Prioris ſtationis loco ſignato, recede in latus quan-
tum placet, ſcilicet ad. 300. pedes, aut plus, in linea tamen an-
guli poſitionis viſi, atq; ibi rurſus locato inſtrumẽto, vt dime-
tiens ſiue linea meridiana inſtrumenti reſpiciat locum ſtatio-
nis prioris, vide reliquorum locorum angulos poſitionis. His
habitis quære angulũ poſitionis ipſius ſtationis ſecundæ à pri
ma, & ex centro circuli duc lineã per gradus poſitionũ exten-
ſam quantũ placet. In hac igitur pone centrũ ſtationis ſecun-
dæ à primo quantũ placet, atq; ex eo duc circulum. Deinde di
uide ſimiliter hunc circulum in. 360. partes, ſumpto exordio
à linea poſitionis quæ hic eſt dimetiẽs, poſtremò trahe lineas
poſitionum locorum metiendorum, quemadmodũ per inſtru
mentum expertus es in plano, quę facient interſectiones cum
prioribus. Vbi verò ſimilis ſimilẽ ſecat, ibi locus erit eius loci
cuius eſt linea. Voco aũt ſimiles lineas quæ ſunt eiuſdem loci,
ſed in diuerſas partes ductæ. Iam verò vide, quot ſint pedes
vel paſſus inter ſtationẽ primam & ſecundam. Ex qua inter-
capedine reliquorum locorum diſtantias ſic inuenies. Diuide
lineam quę eſt à centro circuli primo ad reliquũ, in tot partes
quot vis, & per huiuſinodi partes dimetire lineas inter quęuis
loca deſignata. Poſtea duc partes tales quæ ſunt inter duas ſectiones
vel loca, in diſtantiam duarum ſtationũ: productũ diuide per partes
quæ ſunt inter duo centra, prodibit talium duorum locorum vera di
ſtantia. Simili ratione ages cum alijs. Sed cùm obſcurius paulò dixe
rim, declarabo idem per figuram. Sint tria loca, a, b, & c: volo eorum
ab inuicem diſtantiam metiri, ita vt non opus ſit mihi accedere ali-
quem eorum. Pono igitur inſtrumentum meum in loco, d, vbi ego

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer