Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

REGIONVM ET LOCO. tum, & deſcribatur circulus obſcurus: eadem ratione capiatur diſtan
tia per circinum ab altero loco, & ſimili modo deſcribatur circulus
delebilis ex reliquo loco. Hi igitur duo circuli aut ſe mutuo ſecant,
atque id ipſum in duobus punctis: aut attingunt, id´q; in puncto tan
tum. Si ergo tantum attingunt in ipſo contactu, erit locus tertij op-
pidi, quem certius inuenies ducta linea recta ex centro vnius ad cen
trum alterius. At ſi ſe ſecant circuli, tunc erit in altero duorum pun
ctorum. Quod quidem cuilibet facile erit diſeernere, an ſcilicet decli
net oppidũ in dextram an ſiniſtrã. Exemplũ cape in tabella ſequẽti. Conſtruo primum ſcalam miliarium. 15. quæ ſic a, b. deinde pono pri
mum Antuerpiam Et cùm compertum ſit Mechliniam hinc diſtare
4. miliaribus, diſtendo circinum in ſcala ſecundũ huiuſmodi diſtan-
tiam, & poſito pede vno in puncto Antuerpiæ, facio altero pede no
tulam quæ ſit Mechlinia. Poſtea vt ponas Bruxellam, accipe diſtan-
tiam eius ab Antuerpia quæ eſt. 7. miliarium propter obliquitatẽ & poſito pede circini vno in loco Antuerpiæ, altero deſcribe circulum
vel arcũ obſcurũ qui ſit c, d, e. Simili via cape. 4. miliaria (nam tantũ
diſtat à Mechlinia) & ex puncto Mechlinię deſcribe alium circulum
qui ſit f, g, h. fit ergo hic interſectio duplex i, k. Sed quum facile appa
reat Bruxellam magis tendere in occaſum ꝗ̃ Mechliniam ab Antuer
pia, accipio pro Bruxella punctum, i. Non aliter facies de alijs locis. Vides igitur facilitatem huius artis, ſi ſemper & in mari & in terris
hæc diſtantia nobis in promptu eſſet. Quod per præcedentem mo-
dum primi capitis & in oceano & inter montes æquè certum eſt, hic
vero minime. Sed vide capitis ſequentis præcepta.

112-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer