Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

OVo autem pacto per hoc organum noctu ho-
ræ æquales ex lunari radiatione abſque ætate
lunæ addiſcendæ ſint, paucis abſoluam. Inue-
ſtigaturus igitur horam abſq; lunæ ætatis con-
ſideratione, animaduerte diligenter Lunam in
cœlo lucentem, quanta ſit: & diligenti contem
platione aduertatur, an Solem præcedat, ſub-
ſequatúrve: Quibus cognitis, ſtatuenda eſt re-
gula lunæ in limbo horario ſuper horã quam filum ipſum in Com-
paſſo oſtendebat: Qua ſic permanente, volue rotulam Solis, doncc [?]
luna in cius foramine, & ea in quantitate videatur, qua in cœlo per
viſus contemplationem reperta fuerat. Mox enim Solis index in
limbo horario oſtendit horam noctis quæſitam. Dixi per viſus
contemplationem: Luua quippe luminare minus & noctis domi-
na, mutuato lumine quoad mundũ ſemper ſemiplena eſt, Illa enim
corporis lunæ medietas (quæ vergit ad Solem) aut parum plus,
propter ampliſſimam magnitudinem, à Sole irradiatur: quia Sol
lunæ cæterisq́ue ſy deribus ſuum lumen fœnerat ac miniſtrat: Reli-
qua verò medietas propter ſui corporis indiaphoneitatem, id eſt,
opacitatem perpetuò celipſatur. Verùm quò ad noſtri
viſus coniectationem creſcit ac decreſcit: quolibet e-
nim menſe conſecuto rio aut menſtruo, Luna ſemel So-
li cõiungitur: Deinde poſt duodecim Zodiaci ſignorum
tranſgreſſum iterum cum Sole congreditur: Igitur mutuata luminis
quantitate nobis indies aliter atque aliter apparet, in congreſſu verò
minimè, quia tune ſuperior pars Lunæ, quæ à nobis remota eſt, à
Phœbo eſt incenſa & combuſta, pars inferior (quæ in ſequenti figu-
ratione nigro aut pullo colore depicta eſt) propter ſuam opacitatẽ. denegat nobis ſplendorem lunæ: Dein, quanto magis recedit à Sole,
tanto magis creſcit, vſq; ad eius diametram radiationem, à qua iterũ
ad Phœbum congreſſum vertendo euaneſcit.

104.1.

104-01

105. REGVLA GENERALIS.

LVna creſcens ſequitur Solem, & ſtatim poſt oc-
caſum Solis ſupra horizonta apparet, & pars il-
luminata vergit ad occidentem: Luna verò de-
creſcens præcedit Solem, ſupra´que horizontem
matutino tempore apparet: Eius quoque ſignum
eſt, ſi pars aduſta ad exortum dirigatur. Semper
enim (vt paucis multa concludam) pars Lunæ
illuminata reſpicit Solem.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer