Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

ANtequam quis ipſius Coſmographiæ ſtudium aggre-
diatur, fundamentum imprimis, ſeu Aſtronomiæ prin-
cipia, quæ ſunt Circulorum Sphæræ noticia, quibus to
ta vtitur Coſimographia, diſquirat neceſſe eſt. Quod in
ſequentibus quambreuiſſime manifeſtabitur.

12. DE MOTV SPHÆRARVM,
Cœlorumq́ue diuiſione.

CAP. II.

MVndus bifariam diuiditur, in Elemen
tarem regionem, & Ætheream. Ele-
mentaris quidem aſſiduè alterationi
ſubiecta, quatuor Elementa, Terram,
Aquam, Aërem, & Ignem, continet. Ætherea autem regio (quam Philo-
ſophi quintam nuncupãt eſſentiam)
elementarem ſua concauitate ambit,
inuariabilisq́ue ſubſtantia ſemperma
nens, decem Sphæras complectitur. Quarum maior ſemper proximam minorem ſphæricè (eo quo ſe-
quitur ordine) circundat. Imprimis igitur circa Sphæram ignis,
Deus mundi opifex locauit ſphærulam Lunæ: Deinde Mercuria-
lem: Poſtea Veneream, Solarem: Deinde Martiam, Iouiam, & Sa-
turniam: quælibet autem iſtarum vnicam tantũ habet ſtellam: quæ
quidem ſtellæ Zodiacum metientes, ſemper primo mobili, ſeu de-
cimæ ſphæræ motui obnituntur, alioqui ſunt corpora diaphona,
hoc eſt, omnino perlucida. Mox ſequitur firmamentum, quod ſtel-
lifera ſphæra eſt, quæq́ue in duobus paruis circulis circa principia
Arietis & Libræ nonæ ſphæræ, trepidat: & iſte motus apud Aſtrono
mos, motus, acceſſus & receſſus ſtellarum fixarum appellatur. Illam
circundat nona ſphæra, quæ quum nulla in ea ſtellarum cernitur,
cœlum cryſtallinum ſeu aqueum appellatur. Iſtas tandem æthereas
ſphæras, Primum mobile, quod & decimum cœlum dicitur, ſuo am-
bitu amplectitur, & continuè ſuper polos mundi ſemel facta reuo-
lutione in. 24. horarum interuallo, a [?] b ortu per meridiem in occa-
ſum, iterum in orientem recurrendo rotatur. Et omnes in feriores
ſphæras ſuo impetu ſimul circumuoluit, nullaq́ue in eo exiſtit ſtel-
la. Huic cæterarum ſphærarum motus ab occaſu per meridiem in or
tum currentes, reluctantur. Vltra hunc quicquid eſt, immobile eſt,
& Empyreum cœlum (quem Deus cum electis inhabitat) noſtræ
orthodoxæ fidei profeſſores eſſe affirmant.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer