Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

experientia, & Pindarica voce doctus, ἀ{προ}{σί}κτων ἐρώτων
ὀζυ{τέ}{ρα}ς {εἶ}ν{αι} μ{αν}ί{ας}. Obuerſabaris enim noctes, dieſque
oculis meis, vir ampliſſimè: & iure tuo, vt iam affe-
cta perfecta tibi traderem, flagitare videbaris. Non
exiguam vim pecuniæ gentilitia liberalitate ad men-
ſas depoſueras, paratam in vſus, expenſaſq; cudendi li-
bri: res monebat, vt diligentia mea minus prompta
non eſſet munificentia tua. Accedebat quod onus
Ætna grauius impoſuerat obſeruantia tua ſingularis
in me: quo aliqua ex parte qua ratione leuari poſſem
alia, non videbam. Vir enim in Mathematicis non
vulgari cum laude exercitatiſſimus, tanto in honore
habuiſti ſemper labores, & libros meos, vt ijs, quite
probe, meque norunt penè miraculo poſſis eſſe. Sie-
nim Clauij libros in manibus haberes eo conſilio: vt
amici tui ſcripta, quod potes, redderes meliora: doctri
nam tuam omnes agnoſcerent, laudarẽt beneuolen-
tiã; Sed à te tanto viro in Mathematicis partus tenues,
nec operæ multæ aſſidua verſari manu, hoc illud eſt,
quod jure mirari quis poſſit: hoc non obſcurum indi-
cium, à te mea, quaſi egregium, eximiumque aliquid
ſint, exiſtimari. A qua præſtantia quantum abſim,
quia video: ideo intelligo maximum eſſe ſtudium in
me tuum: à quo ſi præter meritum honeſtor, pro me-
rito certe ita obſtringor, vt quæ maxima eſt viribus
meis grati animi teſtificatio, minima ſit pro benefi-
cio tuo. Hanc tamen qualemcunque gratæ mentis in
te ſignificationẽ extare quam primumvolebam, cum
præſertim ad has rationes acceſſio fieret aliarum, quæ
apud optimum quemq; plurimum ſemper valere cõ-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer