Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

45. PROBLEMA I.

Sit diſtantia ſiue longitu-
do inueſtiganda A B, in
plano C B, erectaque ſit in
extremo B, altitudo quæ-
piam perpendicularis B G,
licet extremum B, non ap-
pareat. Statura menſoris
ſit D A, ab oculo ad pedes
vſque. Neautem hæc ſta-
tura mutetur, ſed eadem
ſemper maneat, recte fe-
ceris, ſi pro ea ſtatura ba-
culum eidem æqualem ac-
cipias, ad cuius extremum
oculum applices. Ducta autem cogitatione per D, ipſi C B, parallela E F, fiat
prima ſtatio in D, Secunda verò in E, puncto remotiore: ſitquerecta D E, quæ
differentia ſtationum dicitur, nota ſecundum aliquam menſuram vulgarem. Deinde dirigatur latus quadrantis H K, in quo ſunt pinnacidia, verſus faſti-
gium G, ita vt oculus in D, poſitus per vtriuſque pinnacidij foramina, fafti-
gium G videat, libere pendente perpendiculo H I: diligenterque per ea,
quæ cap. 2. libr. 1. Num. 7. & 10. tradita ſunt, notetur in gradibus, ac minu-
tis angulus G D F, quem arcus I L, in Quadrante manifeſtabit, complemen-
tum videlicet arcus I K, Cum enim filum perpendiculi H I, ſit ad D F, rectum,
erit angulus G D F, complementum anguli D H I, ęqualis nimirum angulo
I H L, qui eiuſdem anguli D H I, complementum etiam eſt. Atque hunc an-
gulum G D F, angulum obſeruationis dicemus. Eodem modo obſeruetur in
ſecunda ſtatione angulus G E F, per radium viſualem ab oculo, & per pinna-
cidia Quadrantis ad faſtigium G, directum. Sumptis autem E M, D N, æquali-
bus, erigantur perpendiculares M N, N O, (in figura conincidit M H, cum fi-
lo perpendiculi; quod nihil refert.) Si igitur E M, D N, ſtatuantur ſinus to-
ti, erunt M H, N O, Tangentes angulorum obſeruationum E, & D. Ducta
quoque D Q, ipſi E G, parallela ſecante N O, in P, erit angulus N D P, an- gulo E, æqualis. Cum ergo duo anguli N. D, trianguli N D P, duobus angu-
lis M, E, trianguli M E H, ſint æquales, (eſt enim & rectus N, recto M, æqua-
lis) lateraque D N, E M, quibus adiacent, æqualia; erunt latera N P, M H; æqualia: ac proinde O P, differentia erit inter Tangentes angulorum obſer-
uationum. Quia verò eſt, vt O P, ad P N, ita G Q, ad Q F: Et vt G Q, ad Q F, ita E D, ad D F; erit quo que vt O P, differentia Tangentium angulis
obſeruationum reſpondentium ad P N, ſiue ad H M, Tangentem remotioris
ſtationis, ita E D, differentia ſtationum ad D F, diſtantiam quæſitam. Quo-
cir ca ſi fiat,

45.1.

082-01
Differentia
ſtationum.
Angul{us} ob-
ſeruationis.
29. primi.
26. primi.
Schol. 4.
lib. 6.
2. ſext.
Vt O P, differentia \\ inter Tangent{es} an- \\ gulorum obſeruatio- \\ num. # ad P N, vel \\ H M, Tan- \\ gentem mi- \\ norem: # Ita E D, differentia \\ ſtationum nota in \\ menſura aliqua vul- \\ gari # ad aliud; \\ hoc eſt ad \\ D F,
Diſtantiæ in-
uentio per
tangentes.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer