Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

Vt ſin{us} vtriuſl@bet \\ anguli inuenti # ad lat{us} oppo- \\ ſitum: # ita angul{us} \\ dat{us} # ad lat{us} oppoſitum quod \\ quæritur.
1. Triang.
rectil.

Itaque antequam tertium latus inueniatur, diſquirendi prius ſunt reliqui
duo anguli: qui commodius videntur poſteriori via Num. 2. exp oſita indagari,
quam priori illa ratione Num. 1 explicata.

3. Siduo latera ſint æqualia; erunt reliqui duo anguli æquales. Semiſsis ergo arcus, qui detracto angulo dato ex ſemicirculo relinquitur, dabit vtrum-
que, & c.

36.1.

@5. primi.

37. XIII. LATVS.

Ex duobus lareribus, & angulo vni eorum oppoſito (ſi modo conſtet ſpe-
cies anguli alteri lateri dato oppoſiti, quando datus angulus acutus eſt) ex-
quirere.

1. Vt lat{us} datum \\ dato angulo oppo- \\ ſitum # ad ſinum angu- \\ li dati: # ita alterum lat{us} \\ datum, # ad ſinum anguli \\ huic alteri late- \\ rioppoſiti.
13. triang.
rectil.

Hic ſinus inuentus dabit angulum alteri dato lateri oppoſitum, ſi acutus
fuerit: (erit autem ſemper acutus, quando datus angulus eſt obtuſus) ſi verò
fuerit obtuſus, arcus ſinus inuenti ex ſemicirculo demptus, reliquum faciet eum
angulum: Propterea quando datus angulus eſt acutus, oportet dari huius al-
terius ſpeciem, vt ſciamus, num acutus ſit, vel obtuſus. Summa autem horum
angulorum ex ſemicirculo ſubtracta relinquet tertium angulum quæſito lateri
oppoſitum. Ergo.

Vt ſin{us} dati \\ anguli # ad datum lat{us} \\ ei oppoſitum; # ita ſin{us} tertii anguli inuenti \\ quæſito lateri oppoſiti. # ad lat{us} quæ- \\ ſitum.
1. triang.
rectil.

2. Si duo latera data ſint æqualia: erit angulus alteri dato lateri oppoſitus, dato angulo æqualis.

37.1.

@5. rimi.

38. XIIII. ANGVLOS DVOS.

Ex duobus lateribus, & angulo ab ipſis comprehenſo, reperire.

Inuenientur ex iis, quæ data ſunt, duo anguli, vt in priori parte problem atis 12. di-
ctum eſt: ſi nimirum inquiratur tangens differentiæ inter ſemiſſem arc{us}, qui detracto
angulo dato ex ſemicirculo relinquitur, & alterutrum angulorum, qui quæruntur, & c. quæ quidem tangens duob{us} modis inuenta est in priori parte problematis 12. in quo la-
t{us} proponitur inueſtigandum ex duob{us} laterib{us}, & angulo ab ipſis comprehenſo. Quod vt fier{et}, inuenti pri{us} fuerunt alii duo anguli, qui in hoc problemate 14. quæ-
runtur.

39. XV. ANGVLOS DVOS.

Ex duobus lateribus, & angulo vni eorum oppoſito (ſi modo conſtet ſpe-
cies anguli alteri lateri dato oppoſiti, quando datus angulus acutus eſt) ex-
piſcari.

Hic {et}iam adhibenda eſt prior operatio problematis 13. in quo lat{us} opponitur inqui-
rendum ex iiſdem datis: quod vt fier{et}, inuenti pri{us} fuerereliqui [?] duo anguli, qui in hoc
problemate 15. indagandi proponuntur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer