Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

Svpra baſem maioris cubi conſtruatur parallelepipedum cubo minori æquale. Et ex latere cubi maioris ab ſcindatur recta æqualis altitudini conſtructi
parallelepipedi. Si enim per punctum abſciſsionis ducatur planum baſibus cu-
bi parallelum, detractum erit parallelepip edum parallelepipedo conſtructo æ-
quale, cum habeat eandem baſem & altitudinem cumillo, hoc eſt, minori cu-
bo æquale. Si igitur reliquo parallelepipedo fiat cubus æqualis, factum erit, quod proponitur.

398.1.

39. hui{us}.
38. hui{us}.

399. SCHOLIVM.

Idem fieri poteſt in aliis figuris ſolidis; ſi prius reducantur ad parallelepi- peda rectangula, quando non ſunt parallelepipeda. & deinde parallelepi- peda ad cubos, & c.

399.1.

1. & 2. coroll.
36. hui{us}.
38. hui{us}.

400. PROBL. 30. PROPOS. 44.

DATIS duabus, aut pluribus ſphæris, ſphæram vnam æqualem con-
ſtituere.

Sphæris propoſitis conſtruantur cubi æquales: His deinde vnus cubus æqualis fiat, qui etiam ſphæris datis erit æqualis. Si igitur huic cubo extruatur ſphæra æqualis; factum erit, quod iubetur.

400.1.

40. hui{us}.
41. hui{us}.
40. hui{us}.

401. PROBL. 31. PROPOS. 45.

EX maiori ſphæra minorem ſphæram detrahere, reſiduoque ſphæram
æqualem exhibere.

Vtraqve ſphæra in cubum reuocetur. Detracto deinde minore ex maiore, ſi reſiduo ſphæra fiat æqualis; factum erit, quod proponitur.

401.1.

40. hui{us}.
43. hui{us}.
40. hui{us}.

402. PROBL. 32. PROPOS. 46.

DATVM cubum aut parallelepipedum, ſecundum proportionem da-
tam ſecare.

Si namque vnum latus in baſe cubi, aut parallelepipedi ſecetur ſecundum
datam proportionem, & per punctum ſectionis ducatur planum duabus baſi-
ſibus erectis ſolidi parallelum, diuidens ipſum ſolidum in duo parallelepipeda: habebunt hæc parallelepipeda datam proportionem. Habent enim propor- tionem inter ſe eandem, quam baſes. Cum ergo baſes habeant eandem pro- portionem, quam ſegmenta lateris ſecundum datam proportionem diuiſi; con-
ſtat id, quod propoſitum eſt.

402.1.

32. vndec.
@. ſexti.

403. SCHOLIVM.

Non aliter priſma quo dlibet, aut cylindrus ſecundum datam proportio-
nem ſecabitur, ſi altitudo in datã ſecetur proportionem, & per punctũ ſectionis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer