Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

LIBER OCTAVVS. tum punctum D. Eadem ratione, ſi ſuper baſem C D, triangulum conſtruatur
C D E, triangulo B C D, æquilaterum ordine prædicto, ita vt latus D E, lateri C B,
& latus CE, lateri BD, æquale ſit, inuentum erit aliud punctum E, per quod cir-
cumferentia incedat. Atque eadem arte reperietur aliud punctum F, per trian-
gulum DEF, triangulo E D C, æquilaterum, & c. Eodem modo ex altera parte
reperietur aliud punctum G, per triangulum A B G, triangulo B A C, æquilate-
rum, & ſic deinceps. Si igitur eligantur tria puncta, ita vt rectæ ea connecten-
tes conſtituant quaſi angulum rectum, qualia ſunt tria puncta A, C, D, & ex
proximis A, C, ad quo dcunque idem interuallum bini arcus deſcribantur, & ex proximis C, D, binialij; ac per interſectiones horum arcuum rectæ lineæ
emittantur, ſecabunt ſeſe in centro H, & c. Aptiſsima quo que eſſent tria pun-
cta G, B, D, quamuis angulus D B G, acutus ſit. Item tria puncta G, B, E, & C,
E, F, & c.

355.1.

8 primi.
ſchol. 21.
tertij.
373-01

356. PROBL. 7. PROPOS. 14.

DATO exceſſu diametri Quadrati ſupra latus: Item dato exceſſu dia-
metri Rhombi ſupra latus, vellateris ſupra diametrum (quando illud
maius eſt) vna cum vno Rhombi angulo: Dato præterea exceſſu dia-
metri rectanguli ſupra vtr umlibet laterum inæqualium, vna cum an-
gulo, quem diameter cum eo latere facit, vel vna cum proportione
eorundem inæqualium laterum: Dato deniq; exceſſu diametri Rhõ-
boidis ſupra vtrumuis laterum inæqualium, vel vtriuſuis inæqualium
laterũ ſupra diametrum (quando illud maius eſt) vna cũ vno angulo
Rhomboidis, & inſuper cum angulo, quem diameter cum eo latere
facit, vel inſuper cum proportione duortum laterum in æqualiũ; Qua-
dratum ipſum, Rhombũ, Rectangulũ, & Rhomboides conſtituere.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer