Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

LIBER SEPTIMVS. ergo AD, æqualis ſit oſtenſa Quadranti ſemidiametri AE; erit quoqe N, æqua- lis Quadranti ſemidiametri O. quod eſt propoſitum.

326.1.

11. quinti.
14. quinti.

327. III.

DATO circulo quadratum æquale conſtituere.

Sit quadrandus circulus ad interuallum ſemidiametri B C, deſcriptus. Tri-
bus rectis A E, baſi Quadratricis; A D, lateri eiuſdem pręcedentis figuræ, & rectę
BC, inuenta quarta proportionali F; erit ex coroll. 3. antecedenti recta F, quadranti circuli dati æqualis,
atq; eius dupla ſemicircumferentiæ æqualis erit. In-
uenta autem inter ſemidiametrum B C, & duplami-
pſius F, media proportionali GH: Dico quadratum
ex G H, deſcriptum æquale eſſe circulo ad interual-
lum B C, deſcripto. Quoniam enim rectangulum ſub B C, ſemidiametro, & ſub ſemicircumferẽtia cir-
culi, id eſt, ſub dupla rectæ F, inuentæ, æquale eſt cir-
culo: Prędicto autem rectangulo æquale eſt qua- dratum lateris G H; erit quoque quadratum lateris
G H, circulo ſemidiametri B C, æquale.

327.1.

Quadratum
circulo æqua-
le exhibere.
357-01
4. Iſoperi-
metrorum.
17. ſexti.

Vervm vt expedite linea recta inueniatur æqualis quartæ parti circumfe-
rentiæ dati circuli, atque id circo & ſemicircumferentiæ, vel toti circumferentiæ,
conſtruenda erit figura eiuſmodi. Fiat angulus rectus D A E, recta que AD, ęqua-
lis ſit ſemidiametro Quadrantis, ex quo Quadratrix deſcripta eſt; & AE, baſi
eiuſdem Quadratricis æqualis. Vel certe ex centro
A, noua Quadratrix deſcribatur DE, cuius latus AD,
& baſis A E. Ducta namquerecta D E, conſtru-
cta erit figura aptiſsima ad rectam circumferen-
tię dati circuli æqualem inueniendam. Si
enim circuli quadrandi ſemidiametro abſcindatur æ-
qualis AF, ducanturque F G, ipſi D E, parallela; erit
ex coroll. 3. antecedenti A G, æqualis quartæ parti
circumferentiæ dati circuli, cuius ſemidiameter nimi-
rum eſt AF, (quemadmodum A D, quartæ parti cir-
cumferentiæ circuli ſemidiametri AE, æqualis eſt, vt
ex coroll. 2. præcedenti conſtat) propterea quod A F, A G, eandem habent proportionem, quam A E,
AD. Eadem ratione, ductis HI, KL, MN, eidem DE,
parallelis, erunt AI, AL, AN, æquales quartis parti-
bus circumferentiarum circulorum ex ſemidiame-
tris AH, AK, AM, deſcriptorum. Hæautem rectæ
duplicatę ſemicir cumferentijs æquales erunt, & c. Atque hac arte inuenietur recta ęqualis quartæ parti
circumferentię cuiuſuis circuli, ſi eius ſemidiametro ex recta A E, æqualem
lineam abſcindemus, ab eiuſque extremo rectæ DE, parallelã ducemus, & c.

327.1.

Facilis inuen-
tio rectæ æqu@
lis circumfe-
rentiæ.
357-02
4. ſexti.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer