Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

GEOMETR. PRACT. AE. Quare tertia illa proportionalis arcui Quadrantis B D, æqualis erit: Et ſi duplicetur, fiet recta æqualis ſemicircumferentiæ eiuſdem circuli: Si verò qua-
druplicetur, fiet recta toti circumferentiæ æqualis.

324.1.

11. quinti.
9. quinti.

325. COROLLARIVM II.

SEQVITVR quoque exhis, ſi baſis Quadratricis AE, ſtatuatur ſemi-
diameter alicuius circuli, eius latus A D, quartæ parti circumferentię
illius circuli eſſe æquale: Et lineam lateris A D, duplam æqualem eſſe
ſemicircumferentiæ eiuſdem circuli: Et lineam quadruplam lateris
toti circumferentiæ eſſe æqualem.

Cvm enim, vt lib. 4. cap. 7. propoſ. 1. oſtendimus, diametri circulorum cir-
cumferentijs ſint proportionales, erunt quo que ſemidiametri ſemicircumfe- rentijs, & quadrantibus proportionales. Igitur erit, vt A D, ad A E, hoc eſt, vt
ſupradicta tertia proportionalis ad AD, ita Quadrans BD, ſemidiametri AD, ad
Quadrantem ſemidiametri A E. Cum ergo tertia illa proportionalis æqualis ſit
oſtenſa Quadranti BD; erit quo que recta A D, quadranti ſemidiametri A E, æ- qualis. Dupla ergo linea ipſius AD, ſemicircumferentiæ circuli, cuius ſemidia-
meter AE; & quadrupla toti circumferentiæ erit ęqualis.

325.1.

15. quinti.
356-01
14. quinti.

326. COROLLARIVM III.

EX his quoque infertur, ſi duæ rectę N, O, in præcedenti figura eandem
proportionem habeant, quam AD, AE, minor autem O, ſtatuatur ſe-
midiameter circuli alicuius, maiorem N, æqualem eſſe arcui Quadrã-
tis illius circuli.

Cvm enim ſit AD, ad AE, vt N, ad O; erit permutando AD, ad N, vt AE, ad
O. Vt autem AE, ad O, ita eſt Quadrans ſemidiametri A E, ad Quadrantem ſe-
midiametri O, vt lib. 4. cap. 7. propoſ. 1. demonſtrauimus. Igitur @rit quoque AD, ad N, vt Quadrans ſemidiametri AE, ad Quadrantem ſemidiametri O. Cũ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer