Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

321-01

283. GEOMETRIÆ
PRACTICÆ

LIBER SEPTIMVS.

321-02

284. De figuris Iſoperimetris diſputans: cui Appendicis
loco annectitur breuis de circulo per lineas
quadrando tractatiuncula.

NOBILIS ac præſtans de Iſoperimetris figuris ſemper apud
omnes habita est diſputatio@ in qua videlicet inquiritur, vtra
duarum ſit altera maior, & capacior, & quæ ſit omnium
maxima, & capaciſſima. Non pauci enim rerum Geometri-
carum ignari hac in re hallucinati ſunt, putantes figur {as} Iſo-
perimetr{as}, quæ nimirum æquales ambit{us} continent, eſſe
inter ſe æquales, ſiue æquè capaces. Immoè contrario, quod mirum est, nonnul-
li, qui ſe Geometr {as} appellant, adduci vix poſſunt, vt credant, dari poſſe du{as} fi-
gur{as} Iſoperimetr {as} inter ſe omnino æquales, quod tamen fieri poſſe, clariſſimè
propoſ. 20. 21. 22. hui{us} demonſtrabim{us}. Quamuis autem de @ſoperimetris fi-
guris tractionem benè longam, & copioſam in commentariis noſtris in ſphæ-
ram inſtituerim{us}, exemplum in hoc ſecuti Theonis Alexandrini, qui idem ar-
gumentum in commentariis in Almageſtum Ptolomei perſecut{us} eſt: tamen
quia id in alieno fortaſſis loco factum eſſe ſuſpicari quis poſſet; transferem{us} eam
tractationem ex @oſtris commentariis in ſphæram in hanc noſtram Geometriam
practicam, tanquam in magis proprium locum, additis trib{us}, aut quatuor pro-
poſitionib{us}, quæ in illa tractatione deſiderantur, & tamen maximè ad hanc
materiam ſpectare videntur.

285. DEFINITIONES.

Definition{es}
ad tractationẽ
Iſoperim{et}ra-
rũ figurarum
pertinent{es}.

286. I.

ISOPERIMETRÆ figuræ ſunt, quæ æquales ambitus continent.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer