Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

Primvm expuncto 239. ſubtraho cubum 216. qui eſt maximus in eo con-
tentus, cuius radicem 6. ſcribo in Quotiente ad marginem. Et quia relinquitur
numerus 23. erit ſequens punctum 23483.

276.1.

Cubicæ radi-
cis extractio.
radix 621.

Deinde paro diuiſorem hocmodo. Supra radicem inuen-
tam 6. pono eius quadratum 36. Et ad dextram colloco duos nu-
meros peculiares radicis cubicæ, nimirum 300. & 30. vt hic vides. Multiplico ſuperiores duos numeros 36. & 300. inter ſe, & pro-
ducto 10800. addo productum 180. ex multiplicatione numerorum inferiorũ
6. & 30. inter ſe. Nam ſumma 10980. erit Diuiſor. Satis etiam eſſet productus
ex duobus ſuperioribus inter ſe multiplicatis, nimirum 10800. pro Diuiſore. quodin alijs extractionibus intelligendum quoque eſt. Diuido ergo punctum
meum 23483. per diuiſoreminuentum 10980. & Quotientem 2. ſcribo poſt fi-
guram 6. prius inuentam. Pingo poſt hæc figuram huiuſmodi. Ad dextram
numerorum 36. & 300. colloco inuentam figuram 2. & infra
eam eius quadratum 4. & ſub hoc cubum eiuſdem 8. Nam ſi
tam ſuperiores tres numeri 36. 300. & 2. quam inferiores tres
6. 30. & 4. inter ſe multiplicentur, & productis 21600. & 720. addatur cubus 8. fiet numerus 22328. quem ſi ex meo puncto
23483. ſubtraham, remanent 1155. atque adeo punctum ſequens erit 1155190.

276.1.

36--300
6-- 30
36--300--2.
6-- 30--4.
8.

Paro iam alium diuiſorem hocpacto. Supra 62. radicem hactenus inuen-
tam ſcribo eius quadratum 3844. & ad dextram eoſdem nu-
meros peculiares 300. & 30. Multiplicatio duorum ſuperio-
rum inter ſefacit diuiſorem 1153200. per quem ſi diuidatur pũ-
ctum 1155190. fit Quotiens 1. poſt alias duas figuras 62. ſcri-
bendus. Pingo iam figuram talem. Ad dextram numero-
rum 3844. & 300. pono figuram 1. proximè inuentam, & infra eam eius quadratum 1. & ſub hoc eiuſdem cubum. 1. Nam ſi tam tres ſuperiores numeri 3844. 300. & 1. quam
inferiores tres 62. 30. & 1. inter ſe multiplicentur, & pro-
ductis 1153200. & 1860. addatur cubus 1. fiet numerus 1155061. quem ſi ex meo
puncto 1155190. demam, remanent 129. Eſt ergo abſoluta extractio, radixque
inuenta eſt 621. quæ in ſe cubice multiplicata procreatnumerum 239483061. cui
ſi adijciatur reſiduum 129. coflabitur numerus propoſitus 239483190.

276.1.

3844--300.
62-- 30.
3844--300--1.
62-- 30--1.
1.

277. EXTRACTIO RADICIS
Surdeſolidæ.

Sit numerus 1039589621. cuius radix ſurdeſolida quæritur.

. .

Surdeſolidæ
ràdicis extra-
ctio
radix 63.

Primvm à puncto 10395. ſubtraho maximum ſurdeſolidum 7776. in eo in-
cluſum, cuius radicem 6. ſcribo in margine ꝓ Quotiente: & quia numerus relin-
quitur 2619. ideo punctum ſequens erit 261989621.

Deinde paro diuiſorem hoc modo. Supra radicem inuentam 6. ſcribo e-
ius quadratum 36. & ſupra hunc eiuſdem cubum 216. & ſupra hunc eiuſdem
Zenſizenſum, vel quadrati quadratum 1296: ita vt conſtituatur progreſsio

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer