Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

243. PROBLEMA 1. PROPOSITIO 2.

DATO rectilineo ſuper datam rectam inter alias duas rectas interce-
ptam, conſtituere quadrilaterum æquale, cuius latus oppoſitum in-
ter duas eaſdem rectas, interceptum datæ rectæ ſit parallelum. Et
datis duobus rectilineis inæqualibus quibuſcunque, ex maiore per
lineam vni lateri parallelam detrahere rectilineum minori æquale,
quando id fieri poteſt, quod ex ipſa problematis ſolutione cogno-
ſcetur.

Sit rectilineum datum A, & recta data B C, inter duas rectas B D, C E,
intercepta: oporteatque primum conſtitue-
rerectilineo A, æquale quadrilaterum ſuper da-
tam rectam B C, cuius latus oppoſitum inter
eaſdem rectas BD, C E, interceptum datærectæ
BC, ſit parallelum. Et ſi quidem duæ rectæ BD,
C E, ſint parallelæ (quodtum demum eueniet,
cum duo anguli B, C, æquales ſunt, duobus
rectis) efficietur problema, ſi ſuper rectam B C, conſtituetur parallelo- grammum B E, ſiue in angulo B C E, ſiue in angulo C B D, rectilineo A, æ-
quale.

243.1.

269-01
45. primi.

2. Qvando anguli B, C, rectiſunt, facilius problema effi ciemus hac ra-
tione. Rectilineo dato A, conſtituatur per ea, quæ in ſcholio propoſ. 14. lib. 2. Euclid. vel potius per ea, quæ Num. 4. cap. 4. lib. 4. huius Geometriæ pra-
cticæ ſcripſimus, quadratum F G H, æquale: reſoluendo videlicet rectili-
n@um in triangula, vel trapezia, & cuilibet triangulo, vel trapezio æquale qua-
dratum conſtituendo, ac tandem omnia illa quadrata ad vnum redigendo, vt
locis citatis fusè explicauimus. Deinde duabus rectis B C, F G, inueniatur

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer