Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

GEOMETR. PRACT. referent ſemiſſes dolij ABEF, CDEB, conos decuratos: quos ſi per ea, quæ c-
3. huius libri ſcripta ſunt, metieris, dabit eorum ſumma dolij propoſiti capa cita-
tem. Memortamen eſto, profunditatem dolij B E, & diametrum circuli A F,
menſurandam eſſe intra aſſeres, ita, vt eorum craſsities excludantur; vt habea-
tur decurtatus conus, cuius baſes ſint circuli BE, AF, & c.

237.1.

Capacit{as} do-
lii.
264-01

2. Si vero aſſeres dolij verè ſint ali-
quo modo circulares, quod nonuulli aſ-
ſerunt, concipiendum erit dolium, tan-
quam fruſtum quoddam Sphæroidis. Nã
curuitas aſſerum ſenſibiliter à curuitate
Sphæroidis, cuius axes ſunt rectæ KL, BE,
non different. Sed quia ſolum axis minor
nimirum profunditas dolij, data eſt, re-
periemus ex puncto A, in Ellipſi dato,
maiorem axem KL, hoc modo. Interual-
lo ſemiſsis minoris axis B G, deſcribatur
ex A, arcus ſecans in H, rectam G H, ad angulos rectos ipſi minori axi per eius
punctum medium G, ductam: & ex A, per H, recta emittatur ſecans minorem
axem in I. Recta enim A I, dabit ſemiſſes G K, G L, maioris axis, vt lib. 1. noſtri
Aſtrolabij in ſcholio Lemmatis 50. demonſtrauimus. Itaq; ſi tam ſemiſsis ſphę-
roidis BKE, quam portio minor AKF, menſuretur, vt cap. 7. traditum eſt, & ſo-
liditas portionis AKF, ex ſoliditate ſemiſsis BKE, detrahatur, remanebit capaci-
tas ſemiſsis dolij ABEF, quæ duplicata totius dolij capa citatem exhibebit. V-
tram que hanc rationem dolij dimetiendi à vera dolij capacitate non longè ab-
eſſe arbitror. Paratus tamen interim ſum, ſi quis accuratiorem inuenerit, eam li-
benti animo, & grato acceptare.

237.1.

Capacitas do-
lij alio modo.

238. DE AREA CORPORVM.
omnino irregularium.

Capvt XI.

1. TRadvnt ſcriptores nonnulli regulam quandã mechanicam ad cor-
pora dimetienda, quæ omnino ſunt irregularia, ita vt ſub regulas Geo-
metricas, quæ hactenus explicatæ ſunt, cadere non poſsint: cuiuſ-
modi ſunt ſtatuæ, vrnæ, amphoræ, fruſta ſaxorum, quæ neque vniformis ſunt
craſsitiei, neque latera habent prorſus recta, aut ad baſes perpendicularia, & c. Hæc ergo regula, quæ nullo modo videtur aſpernanda, ita ſe habet.

Paretvr arca lignea ex aſſeribus leuigatis, inſtar parallelepipedi cuiuſdã,
quæ pice ita oblinatur, vt aquam continere poſsit. Arca hæc tantæ debet eſſe
longitudinis, latitudinis, atq; altitu dinis, vt corpus metiendum intra ipſam po-
ſitum, a qua totum po ſsit operiri. Poſita autem hac arca Horizonti æquidiſtan-
te, beneficio libellæ, aut perpendiculi, infun datur in eam tantũ aquæ, quantum
ſatis eſt, vt corpus imp oſitum omnino tegat, notentur que diligenter ſuprema

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer