202.
GEOMETRIÆ
PRACTICÆ
LIBER QVINTVS.
203.
AREAS
Solidorum, corporumue perſcrutans.
SVPEREST tertia magnitudinis ſpecies, quæ corpora ſolidaue cõ-
plectitur. Et quia initio lib. 4. dixim{us}, corpora metienda eſſe per
corpuſcula cubica: ita vt quando dicitur corp{us} aliquod continere
1000. plam@s, intelligendum ſit, 1000. cubos æquales, quorum ſinguli
latera habent vni palmo æqualia, aream illi{us} corporis explere: docendum iam
erit hoc lib. qua ratione cuiuſcunque corporis areainueſtigetur, hoc eſt, numer{us}
corpuſculorum cubicorum in eo contentorum. Præcipua autem corpora, de qui-
b{us} acturi ſum{us}, ſunt Parallelepipeda, Priſmata, cubi, Pyramides, Fruſtapyra-
midum, Cylindri, Coni, Fruſta Conorum, ſphæræ, ſphærarum portiones, quin
[?]
corpora regularia, videlicet Tetraedrum, Hexaedrum ſiue cub{us}, Octaedrum, I-
coſaedrum, Dodecaedrum, quæ omnia lib 11. ab Euclid. definita ſunt. His ad-
iungem{us} nonnulla corpora vacua, & alia quædam irregularia.
204.
DE AREA PARALLELEPIP EDO-
rum, Priſmatum, & Cylindrorum.
Capvt
I.
PArallelepipedvm
eſt figura ſolida ſex figuris quadrilateris, qua-
rum, quæ ex aduerſo, parallelæ ſunt, contenta. Huiuſmodi figuram ſoli-
dam exprimit columna aliqua quadrilatera vniformis craſsitiei. Vt figura
ſolida A B C D E F G H, in qua tam duo plana oppoſita ABCD, EFGH, quam