Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

LIBER QVARTVS. inquirendum erit fragmentum vltimæ particulæ (ſi quod ſuperfuerit) in parti-
bus milleſimis, per ea, quæ Num. 14. cap. 2. lib. 1. docuimus. Ita enim in dimen-
ſionibus figurarum minus à vero aberrabimus.

172.1.

Diuiſovno la-
tere figuræ in
quotuis part{es}
æquales, quo
pacto alia la-
ter ain eiſdem
partib{us} fiant
nota.

9. Neminem autẽ moueat, aut perturbet, quod rectas dixerimus metien-
das eſſe nonnunquam mechanice per catenulam aliquam ſerreã, aut per inſtru-
mentum partium. Nam in hoc dimetiendi negotio, præſertimin campis, & agris
admittenda omnino eſt huiuſmo dimechanica linearum dimenſio, tum quia a-
pud omues agrimenſores hic mos eſt: tum quia non ſemper via Geometrica id
præſtare poteſt; tum vero maximè, quia in dimenſi onibus agrorum, ſiue figu-
rarum ſatis eſt rem prope verum attingere, dum modo notabilis error non cõ-
mitatur. Quod ſi hæc dimenſio quarundem linearum alicuinõ probetur, is pro-
fecto è medio tollat, neceſſe eſt, omnem agrorum, figurarumue dimenſionem. Vnde enim conſtat, agrum propoſitum, vel figuram habere latera cognita, niſi
hæcipſa per menſuram aliquam materialem ſint explorata? Siigitur laterum di-
menſio mechanica, tanquam à vero parum aberrans, ab omnibus vſurpatur,
cur eamin lineisintra figuras metiendis reij ciendam cenſeamus, nõ video. Non
nego tamen, viam Geometricam, quando fieri poteſt, adhiben dam eſſe. In fi-
guris quoque, vbilatera non ſunt nimis magna, vtendũ cenſeo doctrina, quam
in inſtrumento partium lib. 1. cap. 1. ad finem Num. 2. tradidimus, non neglectis
etiamijs, quæ in eodem lib. 1. cap. 2. Nume 14. de quauis particula lineæ cogno-
ſcenda, in partibus ſaltem milleſimis, ſcripſimus, quod hac ratione vix à vero
quis aberrare poſsit.

172.1.

In negotio di-
menſionum
admittendam
eſſe in nonnul-
lis lineis &
angulis me-
chanicam
menſuratio-
nem.

Idem de mechanica angulorum dimenſione per quadrantem intelligen-
dum eſt: præſertim ſi præter gradus inueſtigentur quo que minuta, vt lib. 1. cap. 2. docuimus.

173. DE AREA QVADRILATERORVM
non rectangulorum.

Capvt III.

1. TRIA ſunt genera quadril aterarum figurarum, quæ vel nullum angu-
lum rectum habent, vel certe non omnes rectos: Rhombus, Rhom-
boides, & Trapezium. Primæ duæ figuræ nullum habent angulum re-
ctum: poſterior autem poteſt habere vel vnum rectum, vel duos, veletiam
nullum: Item duo latera oppoſita parallela, vel non parallela. Rhom-
bi & Rhomboidis, quorum latera nota ſint, area pro-
ducitur ex ductu perpendicularis in latus, in quod per-
pendicularis cadit. Ita vt magnitudo perpendicularis accu-
rate ſit prius exploranda vel per inſtrumentum partium initio
huius operis conſtructi, vt paulo ante cap. 2. Num. 8. monui-
mus, vel alio modo, vt mox dicam. Verbi gratia, in Rhombo
& Rhomboide A B C D, producetur area ex multiplicatione
perpendicularis AE, in latus B C, Nam rectangulum A F, ſub A E, & A D, comprehenſum æquale eſt parallelogram-
mo B D, quòd hæc duo parallelogramma ſint inter paralle-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer