Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

GEOMETR. PRACT. modetur virgula C D, ita vt circa B, deprimi aut eleuari poſsit, donec radius vi-
ſualis per CD, tranſiens occurrat extremo E, diſtantiæ A E, metiendæ. Deinde
virgula C D, manente immobili, ne angulus D B A, mutetur, vertatur baculus
AC, ad rectos ſemper angulos Horizonti inſiſtens, donec radius viſualis per e-
andem virgulam CD, incedens occurrat plano alicui prope flumen, aut ſtagnũ,
in quo nimirum menſor exiſtit, & quod menſuraripoſsit, in puncto F. Quoniam
ergo duo anguli A, B, trianguli ABE, duobus angulis A, B, trianguli ABF, æqua-
les ſunt, & latus AB, commune: erunt latera AE, AF, æqualia: atque idcirco, ſi AF, in plano per aliquam menſuram efficiatur nota; diſtantia quo que AE, co-
gnita erit.

151.1.

169-02
26. primi.

2. Alii hoc ipſum efficiunt ſine baculo, hac ratione. Erigunt ſe ad angu-
losrectos cum Horizonte: Deinde deprimunt pileum, qui ſit aliquantulũ la-
tus, donecradius viſualis per extremitatem pilei excurrens in cidat in terminum
E, diſtantiæ AE, metiendæ: Pileo vero immobili manente, vertunt ſe verſus pla-
num aliquod menſurabile, notantque in eo punctum F, in quo radius viſualis
ipſi plano occurrit. Nam rurſus longitudo AF, quæ per menſuram aliquam co-
gnoſcenda eſt, diſtantiæ A E, propoſitæ æqualis eſt: propterea quod ſtatura
menſoris fungitur tunc munere baculi AB, & pileus depreſſus vices gerit virgu-
læ C D, vt conſtat.

ALTITVDINEM cuiuſque rei erectæ ex eius vmbra, quam Sole lu-
cente proiicit, ſi nota fuerit, per quadratum deprehendere.

152. PROBLEMA XXXIV.

1. Hoc problema à quinto non differt, niſi quòd hic vtimur radio Solis
pro radio viſuali, & longitudine vmbræ, quam altitudo, Sole lucente, proiicit,
pro diſtantia à menſore ad altitu dinem vſque. Sit ergo altitudo FG, vel FI, vel
FM, eiuſque vmbra proiecta FA. Dirigatur qua dratum verſus Solem (licet hoc
non fiat è directo altitudinis) & tranſeunte radio Solis per foramina pinnaci-
diorum, notetur quanta vmbra ſiue recta, ſiue verſa à dioptra, vel filo perpen-
diculi in quadrato abſcindatur. Nam ita ſeſe ha-
bebit vmbra recta H B, in quadrato ad latus A B,
vt vmbra proiecta AF, ad altitudinem F G. Item
ea eſt proportio lateris A D, ad vmbram verſam
DE, in quadrato, quæ vmbræ proiectæ AF, ad alti-
tudinem FI. Denique dio ptra, vel filo perpendi-
culi per punctum C, incedente, tanta erit vmbra
proiecta A F, quanta eſt altitudo F M. quæ omnia
in problemate 5. demonſtrata ſunt. Igitur ſi fiat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer