Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

Porro facilius ex ſcholio problem. 7. altitu dinem A F, eruemus, ſi in G,
bis quadratum accommodetur, vt in eo ſcholio diximus. Vt ſi in figura eius
ſcholij maior altitudo foret I F, & minor cognita A H, inueniretur G F, vt ibi
oſtenſum eſt, & c.

ALTITVDINEM maiorem ex minori incognita, ſi tamen baſis ma-
ioris cerni poſſit, per quadratum venari.

138. PROBLEMA XXI.

160-01

1. In figura problematis 17. lib. 2. addiſcatur altitu-
do A E, vel per problema 6. vel 7. aut potius per ſcho-
lium problem. 7. ſi C, ſit ſummitas minoris altitudinis
C D. Deinde quia baſis B, maioris altitudinis ponitur
poſſe videri ex C, inquiratur etiam altitudo minor C D,
per problema 8. aut 9, vel potius per ſcholiũ probl. 9. ſi
C, fuerit ſummitas minoris altitudinis C D. Hæc enim
adiecta ad inuentam altitudinem A E, conficiet totam
maiorem altitudinem A B, notam, quæ deſidera-
tur.

ALTITVDINEM minorem ex maiori cognita, licet baſis minoris
cerninon poſſit@, per quadratum ſcrutari.

139. PROBLEMA XXII.

1. Minor altitudo AB, ex maiore C D, cog-
nita proponatur dimetienda. Intelligatur ducta
recta A E, Horizonti B D, æquidiſtans, vt E D, fiat
minori altitudini AB, æqualis. Si igitur ex ſummi-
tate C, per problema 8. vel 9. aut potius per ſcho-
lium problem. 9. exploretur altitudo C E, inſpe-
cto nimirum cacumine A, ac ſi eſſet ſignum ali-
quod in Horizonte A E, ex C, viſum: atque hæc
altitudo inuenta C E, ex maiore altitudine C D, quę
cognita ponitur, detrahatur, reliqua fiet minor al-
titudo AB, quam in quirimus.

139.1.

160-02

ALTITVDINEM minorem ex maiori incognita, dummodo baſis
minoris appareat, per quadratum elicere.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer