Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

LIBER TERTIVS. eſt, vt BE, ad AB, ita AF, ad GF; erit permutando, vt BE, ad AF, ita AB, ad a FG. Eademque ratione erit vt b H, ad a F, ita a b, ad FG; ac proinde erit, vt tota
BE, ad totam AF, ita ablata b H, vel B I, ad ablatam a F, cum vtraque propor-
tio ſit, quæ AB, vel a b, ad FG.

118.1.

4. ſexti.
139-01

Igitur erit quo que reliqua IE, ad reliquam A a, vt tota BE, ad totam AF, hoc
eſt, vt AB, ad FG, cum duæ hę proportiones eædem inter ſe ſint, vt paulò ant@
demonſtrauimus. Quo circa ſi fiat,

Vt IE, differentia vmbra- \\ rum rectarum # Ad Aa, differentiam ſta- \\ tionum: # Ita A B, quadrati [?] \\ lat{us} 1000. # ad F G,

proſiliet nota altitudo FG, & adiuncta menſoris ſtatura FL, tota altitudo G L,
quęſita nota efficietur.

119. ALITER.

DIVIDE quadrati lat{us} 1000. per vtramque vmbram rectam, & minorem Quo-
tientem duc in differ entiam ſtationum, numerumque productum partire per differen-
tiam Quotientum. Si namque hic vltim{us} Quotiens ducatur in Quotientem maiorem
ex priorib{us} duob{us} Quotientib{us}, produc{et}ur altitudo quæſi@a in partib{us} differentiæ
ſtationum. Quod ita perſpicuum fi{et}.

Sit vmbra recta minor b H. 50. verbi gratia, & maior B E, 125. at differentia
ſtationum Aa, ſit 16. paſſuum. Et quia eſt, vt b H, ad a b, ita a F, quatenus 1. ad F G; ſi a b, 1000. diuidatur per b H, 50. indicabit Quotiens 20. rectam a F, in
F G, contineri vicies.

119.1.

4. ſexti.

Sic etiam, quia eſt, vt BE, ad A B, ita AF, quatenus 1, ad FG; ſi A B, 1000. diuidatur per BE, 125. monſtrabit Quotiens 8. rectam AF, in FG, contineri o-
cties. Quia itaque A a, 16. paſſuum vna cum a F, continetur in FG, octies, fit vt
Aa, 16. paſſuum octies ſumpta, vna cum a F, octies quoque ſumpta, faciat 128. paſſus, & a F, octies ſumptam, nimirum numerum ipſi F G, æqualem. Eſt autem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer