Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

106. PROBLEMA II.

1. Sit diſtantia metienda FG. Hocper quadratum pendulum ſic fiet. Eri-
gatur ex F, altitudo quæpiam nota F A, Horizonti ad angulos rectos, ſiue ea ſit
ſtatura menſoris ab oculo ad planum, ſiue maior quædam altitudo. Inſpiciatur
extremũ G, per radium AG, ab oculo A, per foramina pinna @ diorum inceden-
tem, filo perpendiculari liberè pendente, & inſtrumentum radente, punctum-
que E, notetur, vbi filum latus quadrati interſecat, quod fiet vel in latere B C,
vmbræ rectæ, vel in angulo C, vel in latere DC, vmbræ verſæ. Cadente namque
filo in vmbram rectam, vel in punctum C, vt in 1. & 2. figura, fiet triangulum
ABE, triangulo AFG, æquiangulum, cum anguli B, F, ſint recti, & angulus A,
communis. Si igitur fiat,

106.1.

126-01
4. ſexti.
Vt lat{us} A B, par- \\ tium 1000. # ad vmbramrectam \\ abſciſſam B E, # Ita altitudo no- \\ ta A F, # ad F G, diſtan- \\ tiam,

euadet nota diſtantia quæſita F G, in partibus altitudinis AF. Cadente autem
puncto E, in vmbram verſam, vt in 3. figura, abſcindetur rurſus triangulum ADE,
triangulo AF G, æquiangulum, cum anguli D, F, rectiſint, & alterni AED, FAG, æquales. Ergo ſi fiat.

106.1.

29. primi.
4. ſexti.
Vt vmbra verſa \\ abſciſſa D E, # ad lat{us} D A, partium \\ 1000. # Ita altitudo \\ nota AF. # ad FG, diſtantiam ′
Quando al-
titudo maior
eſt, quam di-
ſtantia, &
quando æqua-
lis, & quando
minor.

nota quoque effi cietur diſtantia quæſita F G, in partibus altitudinis A F. Ex
quo illud intelligere poteris, quando punctum E, interſectionis fili cum latere
quadrati cadit in vmbram rectam, altitudinem AF, maiorem eſſe diſtantia F G: quando in punctum C, æqualem; quando denique in vmbram verſam, mi-
norem.

2. Qvadrato ſtabili ita eandem diſtantiam explorabimus. Erigatur in
extremo diſtantiæ E, altitudo quædam perpendicularis notarum partium, & quadratum ita accommodetur, vt centrum A, ſuperiorem locum occupet, & vmbra recta DC, Horizonti æquidiſtet. Directa igitur dioptra ad ſignum pro-
poſitum, notetur diligenter vmbra abſciſſa: quæ ſi recta fuerit, nimirum D I,
erit altitudo AE, maior, quam diſtantia EG, triangulumque A D I, triangulo AEG, ſimile erit. Si gitur fiat.

106.1.

coroll. 4.
ſexti.
4. ſexti.
Vt lat{us} quadrati \\ AD, 1000. # ad part{es} vmbræ \\ rectæ D I: # Ita altitudo A E, \\ cognita # ad E G, diſtan- \\ tiam

reperietur diſtantia quæſita EG, in partibus altitudinis aſſumptæ AE.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer