Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

114-01

98. GEOMETRIÆ
PRACTICÆ
LIBER TERTIVS.

Earundem linearum rectarum dimenſionem per
Quadratum Geometricum exequens.

QVONIAM dimenſio rectarum linearum per Qua-
drantem Aſtronomicum ſuperiori lib. expoſita requirit
tabul{as} Sinuum, Tangentium, & ſecantium, non ſem-
per autem eiuſmodi tabul{as} ad manum habere poſſu-
m{us}, immo neque omnes in illis verſati ſunt, atque exer-
citati: propoſitum nobis tertio hoc libro eſt, line{as} rect{as},
longitudines videlicet, latitudines, altitudines, & pro-
funditates dimeriri per Quadratum Geometricum, vbi prædictis tabulis non
indigem{us}, ſed omnia per vmbram rectam, & verſam; vt vocant, expediuntur. Qua tamen in re non nihil ab aliis ſcriptorib{us} diſſidebim{us}, quippe cum aliter
tam vmbram rectam, quam verſam in partes diuiſuri ſim{us}, quam ab illis fieri
ſolet: vt nimirum per noſtram partitionem expediti{us} dimenſiones perfician-
tur; quod prudens Lector facilè iudicabit, ſi noſtrã hanc diuiſionis rationem cum
aliorum partitione contulerit. Sed principio Quadr atum Geometricum con-
ſtruendum est, explicandumque quo pacto tam in Quadrato ſtabili, quam in
pendulo vtraque vmbra, recta videlicet, ac verſa conſiderari debeat. Neque
enim ſemper eundem ſitum prædictæ vmbræ in inſtrumento ſeruant, ſed pro va-
rietate vſuum non raro eum permutare ſolent, vt exiis, quæſequuntur, liquido
conſtabit.

99. QVADRATI GEOMETRICI CONSTRVCTIO.

1. Ex quauis materia ſolida & dura conficiatur quadratum A B C D, ſiue
ſolidum totum, ſiue excauatum: vel potius ex quatuor regulis æqualibus AB,
BC, CD, DA, ita compactum, vt omnes in vno eo demqueplano exiſtant. De-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer