Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

6. Clavdivs Aqvaviva Societatis
Iesv Præpoſitus Generalis.

CVm opus hoc Geometriæ Practicæ, à P. Chriſto-
phoro Clauio Societatis noſtræ Theologo com-
poſitum, & in octo libros diſtributum, tres eiuſdem
Societatis Theologi, quibus id commiſimus, recog-
nouerint, ac in lucem edi poſſe probauerint; faculta-
tem concedimus, vt typis mandetur, ſi ita Reueren-
diſſimo D. Viceſgerenti, ac Reuerendiſs. P. M. ſacri
Palatij videbitur. In quorum fidem has litteras manu
noſtra ſubſcriptas, & ſigillo noſtro munitas dedimus. Romæ 23. Maij 1604.

Claudius Aquauiua Societatis Iesv Præp. Gen.

Imprimatur ſi placet R. P. M. S. Palatii.

B. Gypſius Viceſgerens.

EGO Theodoſius Rubeus Priuernas S. Theol. & I. V. D. ex com-
miſſione Reuerendiſs. P. M. Ioannis Mariæ Braſichellenſ. Sac. Palat. Apoſt. Mag. ſedula, qua potui diligentia, euolui Geometriæ Practicæ li-
bros octo, grauiſſimi, & doctiſſimi viri Chriſtophori Clauii Bamber-
genſis Societatis IESV, in qua talis inuentionum vbertas, & ſubtiliſſi-
ma inuentorum demonſtratio elucet, vttanto viro, tantoque ingenio
digna cenſeatur. Ex quo facilè deprehen di poteſt, in eanihil Catholicæ
Religioni, boniſque moribus diſſonum inueniri, eamque in lucem non
edere, eſſet patrisfamilias creditum talentum in terra defodere. Et ita
ego cenſeo, ſaluo ſemper ſaniori iudicio. Dat. ex meo ſtudio hac die 16. Iulii 1604.

Ego Theodoſius Rubeus, qui ſupra, manu propria.

Imprimatur.

Fr. Paulus de Francis de Neap. ſocius Reuerendiſs. P. Magiſtri ſacri
Palatii Apoſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer