Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

72. PROBLEMA IX.

2. Sit longitudo AB, è directo menſoris in C, exiſtentis, ita vt recta B A,
pro ducta tranſeat per C. Sit quo que CD, vel ſta-
tura menſoris, vel altitudo quæpiam nota. Siigi-
tur per præcedens problema 8. inquiratur vtra que
longitudo CB, CA, & CA, ex CB, detrahatur, reli-
qua fiet AB, ac proinde cognita.

72.1.

099-01

73. ALITER

2. Posito ſinu toto CD, ſi termini A, B, per angulos CDA, CDB, ſpectẽ-
tur, erit C A, Tangens minoris anguli, & C B, maioris, at A B, differentia earum
Tangentium. Quare ſi fiat,

Vt ſinus to- \\ tus CD, # Ad AB, differentiam Tangentium \\ angulorum obſeruationum # Ita C D, alti- \\ tudo nota # Ad AB, lon- \\ gitudinem.

efficietur longitudo AB, nota in partibus altitudinis notæ C D.

74. ALITER

3. Per ſolos ſinus eandem longitudinem A B, cognoſcemus: ſed prius in-
uenienda eſt AD, hac ratione fiat,

5. triang. re-
ctil.
Vt ſinus anguli CAD, comple- \\ menti minoris anguli obſerua- \\ tionis # ad C D, altitudi- \\ nem notam: # Ita ſinus totus \\ anguli recti C, # ad A D,

Productus enim numerus dabit A D, notam in partibus altitudinis notæ CD, Siergo rurſus fiat,

74.1.

10. triang re-
ctil.
Vt ſinus anguli CBD, com- \\ plementi maioris anguli \\ obſeruationis # Ad A D, pro- \\ xime inuen- \\ tam # Ita ſinus anguli A D B, \\ differentia inter duos an- \\ gulos obſeruatos # ad AB, \\ longi- \\ tudinẽ,

prodibit nota longitudo AB, in partibus rectę AD, hoc eſt, altitudinis notæ CD,
in quibus recta AD, fuit inuenta.

4. Sine numeris rem perficies, quemadmodum in præcedentibus, vt li-
quet.

LONGITVDINEM tranſuerſam in Horizonte, cuius vtrum{q́ue} ex-
tremum inſpici poteſt, notam efficere.

75. PROBLEMA X.

1. Sit planum Horizontis AB, in quo jaceat longitudo CD, in tranſuerſum,
pes autem menſoris ſit in E, ita vt recta DC, per pedes menſoris in E, non tranſe-
at. Quando namque longitudo D C, è directo menſoris ſita eſt, inueſtigabitur
ea per problema 9. præcedens. Vt ergo tranuserſa longitudo CD, nota effi-
ciatur, inueſtiganda primum erit vtriuſque puncti extremi C, D, diſtantia à pede
menſoris E, & qu@dem per vnicam ſtationem in E, factã, vt problemate 6. Num.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer