Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. rum contrariorum, puta orientis, & occidentis. Mouentur enim ſimpliciter ad
vnum horum, nempe ad occidentem, ſecundum quid vero ad alterum, videli-
cet ad orientem, hoc eſt, ad partes orientales, vt dictum eſt. Ex eiſdem quoque
exemplis liquido conſtat, cælos non modo ſuper diuerſos polos, & diuerſam
viam poſſe moueri, vt re ipſa mouentur; Verum etiam eos potuiſſe ſuper eoſdẽ
prorſus polos, & per eandem viam reuerti ab occidente in orientem, per quam
ab orie [?] nte in occidentem voluuntur. Immo experientia didicerunt Aſtrono-
mi vnum & idem corpus cæleſte moueri ab oriente in occidentẽ, & ſuper eoſ-
dem polos ab occidente in orientcm. Orbis enim ſphæræ Lunaris deferens ca-
put, & caudam Draconis mouetur proprio motu (præter motum diurnũ, qui
fit ſuper polos mundi) ab oriente in occidentem ſuper polos Zodiaci, & ſuper
eoſdem polos virtute cæli Mercurij ab occidente in orientem defertur, ut in
Theoricis planetarum declaratur. Cauſa tamen, cur per aliam viam, uidelicet,
per circulum Zodiacum, & non per eandem, nempe per Aequinoctialem circu
lum, hoc eſt, cur ſuper alios polos, nimirum Zodiaci, & non ſuper eoſdem, pu-
ta mundi polos, (quod tamen optime fieri potuiſſet) ab occidente in orientẽ,
ad ſenſum iam expoſitum, inferiores ſphæræ reuoluantur, eſt ſecundum philo
ſophos gubernatio mundi; ut uidelicet per acceſſum Solis, planetarumq́ue ſub
Zodiaco ad Boream, ſeu ſeptentrionem, & ad Auſtrum, ſiue meridiem, diuerſa
contingant anni tempora ad uarias rerum generationes accomodata, vt inquit
Ariſtoteles lib. 2. de Gener. & corrupt.

55.1.

Cur [?] motus
ab ortu in
occaſum, &
ab occaſu
in ortũ con-
trarij non
ſint, & ta-
men cõmu-
n [?] iter cõtra
aij dicãtur.
Cęlos ſupe@
eoſdem po-
los mouetĩ [?]
poſſe ab oc-
caſu in or-
tum, ſuper
quos ab or-
tu in occa-
ſum mouẽ-
tur: & cut
nuncita nõ
moueãt@r.

56. DEPERIODIS MOTVVM CÆLESTIVM.

Decimvm cælum, quod & primum mobile nuncupatur, vniformi, re-
gulariq́; [?] motu, eoq́; citatiſſimo, ſuper mundi polos, & per circulum Aequino-
ctialem, ut dictum eſt; ſuam explet circuitionem ab oriente in occidentem, ho
ris 24. æqualibus, quæ dicuntur horę Aequinoctiales; hoc eſt, ſpatio vnius diei
naturalis: Vnde & eius motus Diurnus eſt appellatus. Huius autẽ motus im-
petu omnes inferiores orbes, immo & tota ſphæra ignis, & magna pars aeris, & ſecundum quorundam ſententiam bona pars Oceani ab ortu ad occaſum ra-
piuntur. Ex quo ſit, ut iſto motu diurno Sol, & reliqua omnia aſtra, cæliq́; pun
cta ſingula, quotidie parallelos circulos ad axem mundi rectos deſcribant cir-
ca polos mundi, eo quidem maiores, quo magis à polis recedunt, minores ue-
ro, quo magis ad polos accedunt: Vnde Aequinoctialis circulus eſt omnium
parallelorum maximus, quoniã deſcribitur à punto maxime remoto ab utro-
que polo, nempe per 90. gradus. Porro inferiores orbes omnes eadem pror-
ſus, qua primum mobile, velocitate circunducerentur, niſi peculiaribus ſuis
motibus aliquantulum retrocederent. Nullam enim reſiſtentiam reperit pri-
mum mobile in cælis inferioribus.

56.1.

Periodiona
nium @o-
tuum cæle [?] -
ſtium.

Nam nonvs orbis ſub primo mobili ſpacio 24. horarum, hoceſt,
unius diei naturalis, ab occaſu in ortum progreditur, iuxta tabulas Alphonſi-
nas, quatuor particulis ſexagenarijs ex ijs, quæ ab Aſtronomis Tertia appellã-
tur, & 20. Quartis; ita ut ſingulis annis conficiat 26. ſecunda, 25. tertia, & 50. quarta: Ducentis uero annis 1. grad. 28. min. 9. ſec. 47. ter. & 45. quar. Ex quo
efficitur, ut totum curſum per Zodiacum abſoluat quaſi in 49000. annorum
ſpacio. Nam ſi præciſe loqui uelimus, in tanto annorum ſpatio Nonus orbis
paulo plus conficit, ſecundum dictas tabulas, quàm integrum circulum: conſi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer