Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. deprehendiſſent, haud dubie plure@ orbes admiſiſſent; quandoquidem nulla
alia ratione octonarius numerus cœlorum, quàm ex numero motuũ, collectus
fuit ab ipſis. Quare hac in parte magis Aſtrologis exercitariſſimis, qui decem
motus dictos obſeruauerunt, ſeptem nimirum interſe diſtinctos ſeptẽ planeta
rum, & tres alios ſtellarum fixarum, eſt fides habenda, quàm Ariſtoteli, cum
ipſemet affirmet in 12. Metaph. Aſtr [?] onomos in rebus Aſtronomicis eſſe con-
ſulendos. Im mo uero hiijdem auctores, qui adeo addicti Ariſtoteli, & antiquis
eſſe volunt, ut in numero orbium cæleſtium ab ipſis minime diſcedere uelint,
ab eiſdem in ordine eorundem orbium propter manifeſtiſſimas Aſtronomorũ
obſeruationes recedunt, nt poſtea perſpicuum fiet. Quod ſi aliquis obijciat. Omnis motus cęli, vt vult Ariſtoteles in 12. Metaph. cap. 8. eſt propter mo-
tum aſtri; cum igitur in nono cælo, ac decimo nullum exiſtat aſtrum, quoniam
ibi nullum apparet, fruſtra uidentur ſupra octo cælos, in quibus omnes ſtellæ
inhærent, duo alij mobiles nulla ſtella inſigniti collocari: Reſpondendum eſt,
licet in cælo nono, & decimo nullum exiftat aſtrum, motum tamen cuiuſque
illorum in motum aliquem aſtrorum, quæ in alijs exiſtunt cælis, re dundare. Nam ad motum decimi cæli, ſeu primi mobilis, mouentur omnia aſtra ab ortu
in occaſum; Et ad motũ noni cæli eadẽ circumuehuntur aboccaſu in ortum,
quod quidem ſufficit, ut motus cæli ſit propter motum aſtri inſtitutus. Dici-
quoque poteſt, Ariſtotelem locutum fuiſſe loco citato de motibus cælorum,
prout tuncco gniti fueraut, & ſic motus cuinſlibet cæli ordinabatur in motum
aſtri in eo exiſtentis; quod tamen non eſt neceſſarium, cum id nulla ratio ſua-
deat, & experientia iam contrarium docuerit.

54.1.

Sententia
eorum, qui
decẽ cęlos
ponunt.

Accedit etiam (ſi placet) auctoritas ſacrarum literarum, & Theolo-
gorum ad confirmandum hunc numerum denarium cælorum, & ad ponẽdum
faltem unum adhuc cælum ſupra Firmamentum. Cum enim legamus in ſacra
Geneſi, Deum poſuiſſe Firmamẽtum diuidens aquas ab aquis. Item in pſalmo
148. Et aquæ omnes, quę ſuper cœlos ſunt, & c. nemo recto iudicio intelliget
eo loco aquas ſupra cælum octauum eſſeflux@biles, & caducas, ſicut ſunt iſtæ
inferiores; Sed nomine aquarum intelligendum erit, ut plurimi Theologorũ
explicant, Cęlum nonũ, uel portius aggregatũ ex nono, ac decimo cęlo; quod
propter claritatem, & perſpicuitatem, quam habet, cum ibi nullæ ſint partes
denſiores, ut in reliquis orbibus, cuiuſmodi ſunt aſtra, nomine aquarum opti-
mo iure appellari poteſt. Quare a nonnullis Theologis dici ſolet cælum gla-
ciale, ſeu aqueum; Et ab alijs Cryſtallinum.

Cęlum Cry
ſtallinum.
Cęlum Em
pyreum.

Svpra hos uero decem cœlos mobiles Theologi [?] , ut Strabus, Venera-
bilis Beda, & omnis iam Theologorum cœtus, aliud cœlum eſſe affirmant, im
mobile quidem, & nulla præditum ſtella, ſed felicem angelorum, & Beatorum
ſedem, ac patriam, quod uocant cælum Emphyreum, ab igne, quod mire ſit [?] lu-
cidum, & ingenti claritate præditum. Hoc tamen cælum nullo modo ab Aſtro
nomis cogn@ſci poteſt, cum non moueatur.

Nihilominvs non deſunt, qui certis quibuſdam experientijs pro-
bare nituntur, ualde eſſe conueniens, undecimum illud cælum prorſus immo
bile ſupra omnes cælos exiſtere. Nam, ut Plinius teſtatur lib. 8. cap. 16. In Eu-
ropa inter Acheloum, & Neſtum amnes, procreantur leones lõge uiribus præ
ſtantiores ijs, quos Africa, aut Syria gignit. Cum igitur hoc non fiat per totã
eam latitudinem, ſen tractum terræ ab oriente uerſus occidentẽ, in quo dicti
amnes ſunt ſiti, cauſa huius uarietatis erit, ut aſſerũt, influxus alicuius cæli in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer