Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ runt, ſtellas Firmamenti, quod primum mobile antiquitas putauit, alio motu
tardiſſimo ab occidente in orientem ferri, & non ſolum motu diurno ab ortu
in occaſum, ut antiqui exiſtimabant: Sed quia nullas aliorum habebant obſer-
uatione, cum quibus ſuas conferre potuiſſent, effectum eſt, ut nihil fere certi
nobis de hoc motu reliquerint, ſed omnia ſub dubio, ob nimiam eius tardita-
tcm. Hos tamen ſubſecutus eſt Abrachis, qui & Hipparchus, 200. fere annis
elapſis, qui ſuas obſeruationes cum illorum obſeruationibus conferens, mul-
to clarius, atque euidentius prædictum motum deprehendit. Poſt annos dein-
de quaſi 170. tranſactos Agrias in B@thynia, M@leus Geometra, qui & Mene-
lus Romæ, & poſt hos omnes Ptolemæus Aſtrologorum princeps anno Do-
mini C. XXXI. aut circiter, multo adhuc dilucidius iſtum motum ſtella-
rum fixarum ab occidente in orientem cognouerunt; Qua autem id induſtria
deprehenderint, mox aperiemus, cum de cœlorum motibus egerimus. Cum
igitur ſtellis fixis duplicem ineſſe motum nulli amplius ſit dubium, & nullum
corpus ſimplex duobus poſſit ferri motibus, concludendum eſt, alterum ho-
rum proprium eſſe Firmamento, ad cuius motum ſtelle fixæ circumaguntur,
alterum uero, quem in eodem comperimus Firmamento, prouenire ab alio cæ
lo, quod nimirum ſupra Firmamentum collocandum erit, ut ſit nonum cœ-
lum, ac primum mobile. Hac enim ratione mouebitur nonum cœlum ab ortu
in occaſum ſpatio 24. horarum, ſecum que trahet ſphęram ſtellarum fixarum
eodem tempore, Ipſum uero Firmamentum proprio motu ab occaſu in or-
tum uoluetur, quamuis tardiſſime. Ita igitur Aſtronomi nouem orbes cœle-
ſtes certiſſimis obſeruationibus collegerunt, propter motum diurnum ab or-
tu in occaſum, & tardiſſimum illum ab occaſu in ortum, quorum uterque in
ſtellis fixis deprehenſus fuit. Atque hunc numerum nouenarium orbium cœ-
leſtium ſequitur in hoc opuſculo loannes de Sacroboſco.

Post Ptolemæum denique annis interiectis M· [?] C. XL. fere. Tebith,
Alphonſus Hiſpanorum rex anno Domini M. CC. L. Georgius deinde Peur-
bachius, & Ioannes de Regiomonte inſignes Aſtronomi, deprehenderunt qui-
dem in ſtellis fixis duos motus prædictos, ſed eas præterea obſeruarunt tertio
quodam motu, quẽ acceſſus, & receſſus dixerunt, ut paulo poſt declarabitur,
agitari. Quare cum corpus ſimplex vnico tantum motu ferri ſit aptum, ut uo-
lunt philoſophi, non poteſt nonum cœlum eſſe primum mobile, ſed ſupra ipsũ
erit decimum ſtatuendũ cœlũ, quod ſit primum mobile. Ita enim fiet, ut deci-
mnm cœlũ motu diurno, quem habet proprium ab oriente in occidentem, ſecũ
trahat omnes cœlos inferiores, atque adeo F@rmamentum quoque cũ ſtellis fi
xis, ſpacio 24. horarum: Nonum deinde cœlum circumuehat ſuo proprio mo-
tu, quem obtinuit, ab occidente in orientem & Firmamentum, & reliquos om
nes cœlos infra ipſum: Octauum denique cœlum, ſeu Firmamentum, in quo
ſtellę fixæ exiſtunt, moueatur tanquam proprio motu, acceſſu illo, & receſſu,
quem præfati Aſtronomi repererunt. Hic igitur denarius numerus orbium cę
leſtium in ſcholis Aſtronomorum celeberrimus hodie exiſtit; quamuis non
deſint, qui, ne ab antiquis, maxime uero ab Ariſtotele diſcedere uideãtur, mor
dicus octo tantum eſſe cœlos defendere conantur. Verum cum huiuſmodi au-
ctores nulla ratione defendere poſſint omnes motus, quos in cœleſtibus corpo
ribus uidemus, ut perſpicuum fiet, quando demotibus cœlorũ diſſeremus, me-
rito eorum ſententia ab Aſtronomis reijcitur. Neque nos commouere debet
antiquorum, & Ariſtotelis auctoritas: Si enim alium motum pręter octo illos

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer