Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. experimento didicerunt, ſtellas omnes non ſemper eſſe coniunctas, aut diſiun-
ctas eadem diſtantia, cum interdum iungerentur, interdum diſſociarentur, vt
luce clarius ſingulis menſibus in Sole, ac Luna experimur: propterea quòd i@
Noui lunijs coniuncti ſunt inuicem hi duo planetæ, in Pleniluniis autẽ inter
ſe oppoſiti per diametrum. Qua ex re perſpicue collegerũt diuerſos motus in
aſtris. Nam ſi unico duntaxat motu ueherentur, in eadem ſemper diſtantia, & propinquitate cernerentur. Hinc plures cœlos eſſe coacti ſunt affirmare, ſaltẽ
tot, quot motus diuerſos in ſtellis deprehenderunt, quandoquidem ſtellæ non
per ſeſe, ſed una cum orbe, in quo ſunt infixæ, ceu nodus in tabula, circunfe-
runtur. Quoniam uero diuturua obſeruatione cognouerunt, magnum nume-
rum ſtellarũ, quales ſunt omnes illæ, quas fixas uocamus, uniformiter ſemper
prog redi eadem diſtantia, & eodem ſitu, atque ordine: Exempli gratia, duæ po
ſtremæ ſtellæ plauſtri, quod in urſa maiore eſt, cum ſtella polari, quæ eſt in
extremitate caudæ urſæ minoris, & ea ſtella, quæ in ſiniſtro pede Cephei exi-
ſtit; conſtituunt ſemper lineam rectam: Pari ratione ſtella illa lucida, quæ eſt
in lance Libræ occidentaliori, & Arctophylax, ſeu Arcturus, & ultima ſtella
caudæ vrſæ maioris, in recta etiam quaſi linea ſunt poſitæ ſemper: Item Ca-
nis maior, canis minor, & ſtella illa plauſtri, quæ propinquior eſt polo arcti-
co, ſecundum quoque rectam lineam ſunt collocate: Item ſiniſter pes Orio-
nis, canis minor, & cauda leonis efficiunt ſemper quaſi lineam rectam: Idẽ ob-
ſeruatum eſt in oculo Tauri, humero ſiniſtro Orionis, & cane maiore; Item in
tribus ſtellis, quæ conſtituunt cingulum Orionis: Rurſus in pede ſiniſtro Orio-
nis, oculo Tauri, & lucida in capite Meduſæ. Similiter ſpica uirginis, Arcto-
phylax, & cauda leonis conſtituunt fere triangulum Iſoſcelem, cuius baſim ef
ficiunt Arctophylax, & cauda leonis: Item cor Leonis, canis minor, & lucida
ftella Geminorum orientialior conſtituũt triangulum Iſoſcelem, cuius baſis
efficitur à cane min ore, & ſtella illa Geminorum: Idem denique in quam plu-
rimis alij ſtellis eſt obſeruatum; De qua re lege Ptolemæum Dictione 7. & Epi
tomen Ioan. Regiomontani in eadem Dictione, vbi complures obſeruationes
huiuſmodi in medium adducuntur; Idcirco omnes illas in unico duntaxat or-
be cœleſti collocari affirmarunt, quẽ omnes Firmamentum appellarunt, ut ſu-
pra eſt dictum, ad cuius motum æquali ſemper remotione, ſitu ac diſtantia in-
ter ſeſe circunducerentur. Obſeruarunt rurſus, inter omnia ſidera, ſeptem eſſe
ſtellas, quas erraticas dixere, quæ nec inter ſe eandem ſeruabant diſtantiã, nec
in eodem ſitu cum ſtellis fixis reperiebantur, concluſerunt eas nõ poſſe exiſte-
re in Firmamento, in quo ſunt ſtellæ fixæ; ſic enim eandem diſtantiam ſemper
cum ipſis haberent, quemadmodum & ipſæ inter ſe; ſed nec omnes ſeptẽ ſimul
in aliquo alio cœlo eſſe repoſitas: hac enim ratione eandẽ inter ſeſe ſeruarent
diſtantiam, ac ſitum, quamuis cum ſtellis fixis ordinem continuè uariarent. Quamobrem firmiſſimo argumento collegerunt, ſub Firmamento eſſe ſeptem
alios orbes collocandos, quos Septem orbes ſeptem planetarum, ſeu ſtellarum
errantium nuncuparunt. Et quoniam pręter hos octo motus omnino inter ſe
diſtinctos, & diuerſos ſtellarum nullum alium cognouerunt, octonario cęlo-
rum numero contenti fuerunt, putaruntq́ue octauam ſphæram, id eſt, Firma-
mentum continens ſtelI [?] as fixas eſſe primum mobile.

54.1.

Sententia
corum, qui
octo co@los
ponunt.
Sententia
eorum, qui
no uem cæ-
los ponunt.

CÆtervm poſt hos extiterunt alii Aſtronomi, inter quos fuere Ar
ſatilis, & Timocharis, qui anno ante Chriſti Natiuitatem CCC. XXX. uel
circiter ſloruerunt, & Alexandriæ ſiderum curſus obſeruantes deprehende-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer