Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ te, ac uelocitate, ut perſpicuum eſt ex peridos omnium motuum, quas auctor
retulit. Vnde inter omnes octo ſphæras inferiores ſphæra ſtellarum fixarum,
quoniam propinquiſſima eſt primo mobili, tradiſſime ſuum curſum perficit: In
ter ſeptem uero planetas, quia Saturnus eſt ſupremus, etiã proprio motu tar-
dius, quàm cæteri, incedit: Luna denique, quoniam maximè à primo mobili re
cedit, celerrime ſuum motum abſoluit.

53.1.

Harmonia
cœ@eſtium
motuum.

Sed quoniam auctor locutus eſt hic de numero orbium cœleſtium, motu
& ordine eorundem, operæpretium me facturũ arbitror, ſi paulo uberius expli
cem, quotnam ſint cœli, & quo artificio, induſtriaque eorũ numerus ab Aſtro-
nomis ſit repertus: Deinde quot motibus moueantur, & qua ratione ipſi mo-
tus ſint deprehenſi: Poſtremo quiſnam ordo inter orbes cœleſtes ſtatuatur.

54. DENVMERO ORBIVM CAELESTIVM.

ANtiqvorvm philof [?] ophorum nonnulli unicum duntaxat
cœlum eſſe affirmabant, quos pauci admodum ex recentioribus
imitantur, hac unica perſuaſi ratione. Omnis ſcientia noſtra ſe-
cundum philoſophorum dogmata, à ſenſu oritur. Cũ igitur, quo-
tieſcun que ad cœlum oculos attollimus, non percipiamus uiſu
multitudinem cœlorum, (Sol enim, & Luna, & reliquæ omnes ſtellæ, in uno
eodemq́; cœlo uidentur exiſtere) cœlumq́ue ipſum ſub nullum alium ſenſum,
præter uiſum, cadere poſſit, non eſt, cur plures cœlos uno ponamus. Verũ hæc
ſententia nulla ratione defendi poteſt. Nullum enim corpus poteſt ſimul eodẽ
tẽpore moueri oppoſitis, & contrarijs motibus; Nam dum aſcendit, ſimul deſcẽ
dere nequit; Et dum ex hoc loco in illum pergit, impoſſibile eſt, ut eodem tem
poris momento ex illo loco in hunc tendat, cum hæc inter ſe pugnent: Atqui
in aſtris reperiuntur diuerſi motus, & oppoſiti; Cum ergo aſtra non per ſe mo-
ueãtur, ut piſces in aqua, uel aues in aere, ut Ariſtoteles vult cum philoſophis,
& nos paulo poſt demonſtrabimus, ſed ad motum orbis, in quo ſunt, ſicuti no-
dus in tabula ad motum tabulę, uel clauus infixus in rota aliqua ad motũ rotæ; oportebit concedere plures cęlos, quam unum, in quibus reponãtur aſtra illa,
quæ diuerſis lationibus ciẽtur. Quòd uero diuerſi motus in aſtris reperiantur,
partim conſtat ex ijs, quæ auctor ſupra expoſuit de duplici motu corporũ cœle
ftium, ab oriente uidelicet in occidentẽ, & contra, àb occidente in orientem; partim uero, & multo dilucidius in ſequentibus eluceſcet, quando de cœlorũ
motibus diſputabimus, ubi ẽt oſtendemus, quanã induſtria ab Aſtronomis ſint
obſeruati. Explẽodda igitur eſt, tanquã uana, & inutilis hæc ſentẽtia. Ad ratio
nem uero, quã auctores huius ſententiæ afferunt, reſpondendũ eſt, Verum qui-
dem eſſe, noſtram ſcientiã, dum in hac mortali uita ſumus, à ſenſibus oriri; ſed
negandũ eſt, non plures cęlos ſenſu percipi. Quamuis enim uiſu non cõprehen
damus cœlorũ multitudinem, immo ne unum quidem; tamen uiſu percipimus
aſtra plurima, eaque diuerſis, & oppoſitis motibus cõtinue cieri deprehẽdimus. Quare propter hãc motuum diuerſitatem plures orbes neceſſario ponẽdi ſunt.

54.1.

Sententia
corum, qui
vnicum cę
lũ ponunt.
Cõfutatio
ſentẽtiæ eo
rũ qui uni-
cum cęlum
ponunt.

Alii igitur, ut fuere omnes fere Aegyptii, Chaldæi multum Aſtrologiæ
dediti, & alii Aſtronomi ad tempora uſque Platonis, & Ariſtotelis, octo ſaltẽ
cœlos eſſe aſſeruerunt, propter octo diſtinctos motus, quos in ſideribus obſer-
uarunt. Cum enim Solem, ac Lunam, nec non reliquas omnes ſtellas uiderent
continue moueri ab oriente uerſus occidentem, diuturna conſideratione, ac

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer