Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ tur. Sic em̃ multo plures adhuc dictiones fieri poſſent. Hac ratione ex ultima
coniunctione uiginti trium literarum inter ſeſe conſtituentur permutationes
25852016738884976640000. & tamen nulla litei [?] a bis ſumitur
quod uix credibile eſt. Placuit hæc de cõbinationibus inſerere huic loco, qm̃
mẽtio facta fuerat cõbinationũ, & à paucis huiuſmodi regulæ expiicari ſolent.

50.1.

Quot mo-
dis quotcũ
que res in-
ter ſe poſ
ſint cõmu
tari, manẽ
te ſemper
eodem nu
mero rerũ

Secvndam rationem, qua probatur quaternarius elementorum nume-
rus, ſumunt philoſophi à leuitate & grauitate. Omne em̃ corpus ſimplex, in
quod mixta reſoluuntur, (cuiuſmodi eſt elementũ) aut graue exiſtit, aut leue: Si graue, aut graue eſt ſimpliciter, vt terra; aut graue ſecundum quid, vt aqua; Si leue, uel eſt leue ſimpliciter, ut ignis; uel leue ſecundum quid, vt aer. Atque
ita colliguntur quatuor hæc elementa. Dicitur autem Aqua grauis ſecundum
quid, quia licet reſpe ctu ignis, & aeris exiſtat grauis, reſpectu tamen terræ quo-
dam modo leuis eſt, cũ terra ſit grauior, quàm aqua: Potius vero dicitur grauis
quàm leuis, quoniam ſolum reſpectu unius elementi, puta terræ, dicitur leuis; At reſpectu aliorum duorum grauis appellatur, & reipſa grauitatem in ſe con
tiner, non autem leuitatem. Pari ratione nuncupatur aer leuis ſecundũ quid,
quoniam licet reſpectu terræ, & aquæ ſit leuis, reſpectu tamen ignis quodam-
modo grauis exiſtit, cũ illo leuior multo ſit ignis; Denominatur vero potius le-
uis, quàm grauis, quia reſpectu unius duntaxat elemẽti, uidelicet ignis, grauis
uocatur; At uero reſpectu alio rũ duorũ leuis, & reipſa cõtinet in ſe leuitatẽ, mi
nime aũt grauitatẽ, cũ ſemper ad locũ ſublimẽ, niſi impediatur, ſuo motu tẽdat.

50.1.

Quatuor
eſſe elemẽ-
ta, cõfirma
tur à leui-
tate, & gra-
uitate.
Cur aqua
dicatur gra
uis ſecũ dũ
quid, & aer
leuis ſecun
dum quid.

Tertia ratio deſumitur ex motibus localibus ſimplicibus Sunt etenim,
Auctore Ariſtotele in libro de cælo, tres tantum motus locales ſimplices; Pri-
mus fit circa mediũ, qualis eſt circularis, qui conuenit cæleſtibus corporibus: Secundus eſt à medio: Tertius ad mediũ; atque hi duo motus poſteriores recti
ſunt. Iam uero ita philoſophi ratiocinantur. Tot ſunt corpora ſimplicia, quæ
recto motu feruntur, (ut cælum excludamus, quod motu recto non agitatur)
quot ſunt motus recti ſimplices: (Omnis ſiquidẽ motus ſimplex alicui corpori
ſimplici debetur; & contra, omne corpus ſimplex motu ſimplici moueri eſt a-
ptũ.) Sunt aũt quatuor huiuſmodi motus, duo ſcilicet à medio, hoc eſt, à centro
mundi: quor [?] ũ vnus eſt à medio ſimpliciter, tribuiturq́. igni, qui omnium leuiſ-
ſimus eſt; alter à medio ſecundum quid, qui aeri conceditur, cum non ſit tam
leuis, quàm ignis, leuior uero, quàm terra, & aqua: Et duo ad medium, ſiue ad
centrum mundi, quorum is, qui ſimpliciter eſt ad medium, conuenit terræ ob
ſummã grauitatẽ: Ille uero, qui eſt ad mediũ ſecundũ quid, aquæ adſcribitur,
quippe quæ nõ tam grauis exiſtat, quàm terra, grauior aũt igne, & aere. Sunt igi
tur hæc tantum elementa. Aliæ rationes ex philoſophia naturali petantur.

50.1.

Quatuor
eſſe elemẽ-
@a, probatur
ex motibus
localibus

Ordo & ſitus elementorũ ex tribus quoq. potiſſimũ colligi poteſt. Primo
ex leuitate, & grauitate ipſorum. Quo. n. unũaltero leuius eſt, eo ad ſublimio-
rem locum aſcendit, & quo grauius, eo ad inferiorem. Cum ergo ignis ob maxi
mã ſui raritatẽ ſit ſumme leuis, ſupremus ei debebitur locus, qui quidẽ eſt ſub
cõcauo Lunæ: Proximũ huic locũ adeptus eſt aer, cũ ſit cæteris duobus elemen-
tis leuior, minus vero leuis, quàm ignis: Huic proxime ſuccedit aqua: Eſt enim
grauiorigne, & aere, leuior uero quàm terra: Infimum denique locũ, qui eſt pro
pe centrum Vniuerſi, iure ſibi Terra uendicat, cum ſit omnium grauiſima.

50.1.

Ordo ele-
mentorum
colligitur
exleuitate,
& grauita-
te.
Ordo ele-
menior [?] um
colligitur
ex proprie-
tatibus illo
rum.

Secvndo ex conuenientia elementorum in proprietatibus. Quanto
enim aliqua magis conueniunt in proprietatibus, tanto etiam propinquiora,
& uiciniora inter ſe ſunt in loco. Vnde cum terram uideamus infimã tenuiſſe

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer