Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

50. DE NVMERO ET ORDINE ELEMENTORVM.

QVoniam vero auctor noſter docuit, quatuor eſſe elementa,
nõ abs re fuerit, paucis aperire, quibus potiſſimũ rationibus philo
ſophi colligant. quatuor elementa eſſe: Deinde nõnihil de ordi
ne, ac ſitu eorundem referre. Prima igitur ratio, qua philoſophi
probant, quatuor eſſe elementa, ſumitur ex qualitatib primis, quas
dicit Ariſtoteles 2. de Gñatio ne eſſe quatuor, duas actiuas, nempe caliditatẽ, & frigiditatẽ: duas vero paſſiuas, nimirũ ſiccitatem, & humiditatem. Eſt autem ra
tio talis. Tot ſunt elementa, quot ſunt cõbinationes harũ quatuor primarum
qualitatum poſſibiles, ideſt, quot modis primæ hæ quatuor qualitates inter ſe
poſſunt cõiungi, ſeſeq́; mutuo compati, vt loco citato ait Ariſtoteles: Atqui
ſunt ſolũ quatuor combinationes poſſibiles, igitur & quatuor erunt elemen-
ta. Minor patet, quia ad ſummum inter quatuor illas qualitates, ſi binas ſem-
per ſumpſerimus, ſex tantũ fieri poſſunt combinationes, vt caliditatis cum ſicci-
tate, ex qua conſtituitur Ignis, qui calidus eſt in ſummo gradu, ſiccus vero in
remiſſo: humiditatis cũ caliditate, ex qua habemus aerem, qui ſumme humi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer