Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment in I Cap. Sphæræ ipſam uero occupare centrum mundi, adeo ut Te@ra in mari quaſi natare vi-
deatur. Et hi auctores omnes putant, totam hanc terram uerſus polum arcti-
cum eſſe aquis delectam, reliquam vero terræ pattem uerſus antarcticum po-
lum totam eſſe mari oppletam: quod hodiernæ nauigantium experientiæ re-
pugnat, ut poſtea dicemus. Alij denique adhuc concedentes aquam multo eſ
ſe maiorem ipſa terra, immo decuplo maiorem, aſſerunt totam terram eſſe ue
luti ſpongiam quandam, (cuius rei, aiunt, ſignum eſſe poteſt, quod ſtatim re-
peritur aqua in omni loco, ubi terra fodiatur) eſſeq́; multis cauernis, atque
concauitatibus repletã; Ex quo, aiunt, fit, ut aquæ cum tota terra permiſcean-
tur, & in cõcauitatibus illis recip@ãtur. Quate minor pars aquæ, quàm ſit terra,
remanebit ſupra terrã; quare mirum non eſt, quod amplius aqua terram ob-
ruere nequeat In quam ſententiam multi Peripatetici Ariſtotelem trahere co
nantur. Verum etiamſi concedamus concauitates ingentes in terra, impoſſi-
bile eſt, aquam decies maiorem eſſe ipſa terra; Hac enim ratione, quamuis to-
tus globus terrenus eſſet aqua, fieri non poſſet, quin maior portio aquæ, quàm
ſit terra, exiſteret ſupra terram; cum ad huc nouem partes aquæ ex decem ſu-
pereſſent. Accedit etiam, quod multo minor ſit aqua quàm terra, vt poſtea
oſtendemus. Omnes igitur hæ ſententiæ & rationi, & experientijs manifeſtiſſi
mis repugnant, quod magis perſpicuum fiet, cum de rotunditate terræ & aquæ
egerimus. Qua propter modus, quo iuſſu Dei ſegregatæ fuerunt aquæ, ut ap
pareret Arida, magis mihi placet is, quem explicat S. Ioan Damaſcenus ſum-
mæ auctoritatis apud Theologos uir, lib. 2. de orthodoxa fide capit. 9. & 10. & quem ſequitur Iacobus de Valentijs epiſcopus; Terram nimirum a Deo Opt. Max. perfecte rotundam, ac globoſam, abſque vllis concauitatibus, vallibus,
montibus, & eminentijs eſſe conditam, totamq́ue aquis circundatam; At ue-
ro poſtea, cum Deus dixit, [congregentur aquæ in locum vnum, & c. ] ob uitam ani-
mantium quorundam diuino iuſſu concauitates in terra factas eſſe, & in eas
omnem aquarum uim, tanquam in ſuas congregationes conueniſſe, variaq́ue
maria in diuerſis terræ partibus illico exorta eſſe, atque ex partibus illi terræ
extractis montes eſſe factos. Huic ſententiæ nonnulli adiungunt, Aquas in
principio mundi fuiſſe rariſſimas, ſed poſtea iuſſu Dei fuiſſe condenſatas, re-
ceptasq́ue in dictis concauitatibus, ut mirum non ſit, quod minores nunc ſint
quàm terra. Quomodocunque denique id factum ſit, diſputandum alijs relin-
quamus; nobis autem nunc certum ſit, terram & aquam unum efficere glo-
bum: quod quidem paulo infra demonſtrabitur ex uarijs experientijs; atque
hanc eſſe cauſam, cur iam aqua totam terram non ambiat, immo nec poſſit am-
bire, cum duo hęc elementa vnam, eandemq́; ſuperficiem conuexã habeant, at-
que ambo ſua grauitate naturaliter ad totius uniuerſi centrum tendant.

49.1.

Variæ ſen-
tentiæ quo
pacto aqua
à terra re-
ceſſerit, ur
apparere@
arida.
Verior ſen-
tentia expli
cãs, quo pa
cto aqua à
terra ſepara
ta ſit.

Sexsto ac ultimo docet, omnia elementa præter terram [quæ vt cen-
trum mundi ponderoſitate ſui magnum extremorum motum, nempe cælorum, vn dique
æqualiter fugiens, rotundæ ſphæræ, hoc eſt, mundi medium poſſidet] exiſtere mobilia. Quod non ſic intelligas, quaſi nullo modo terra ſit mobilis; Hoc enim fal-
ſum eſt, cum extra ſuum locum poſita maximo impetu ad naturalem ſuum lo
cum recurrat: Sed quod propter grauitatem immenſam non moueatur circu-
lariter in ſuo loco, ut reliqua elementa. Ignis etenim, & ſuprema pars ae-
ris, immo, ut nonnulli experimento conſtare affirmant, bona pars Ocea-
ni motu primi mobilis ab oriente in occidentem, propter eorum leuitatem, & mobilitatem, feruntur.

49.1.

Terra im-
mobilis eſt,
alia uero e-
lemẽta mo-
uentur ab
ortu in oc-
caſum.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer