Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Antiqvi porro philoſophi, & grauiſſimi Theologi omnia, quæcunque
exiſtunt, in tria genera partiti ſunt, adeo ut triplicem eſſe mundum aſſerue-
rint, nempe Vltramundanum, Cæleſtem, & Sublunarem. Vltramundanum
Theologi Angelicum, philoſophi Intellectualem nuncupant, comprehen-
dentem Deum Opt. Max. cum omnibus intelligentijs. Cæleſtis ex orbibus, & ſphæris cæleſtibus, quotquot ſunt, integratur, & vſitato vocabulo cælum appel
latur. Sublunaris denique, quem nos incolimus, dicitur is, qui omnia, quæ in
tra totius cæli Lunaris concauum repoſita ſunt, vt ſunt elementa, animalia, res
inanimatæ & c. complectitur.

48.1.

Mũdus tri-
plex, Vltra-
mundan’,
Cæleſtis, &
Sublunaris.

Noster igitur auctor relinquens mundum VItramundanum, quo-
niam eius conſideratio ab Aſtrologo aliena eſt, & potius ad Metaphyſicum,
uel Theologum ſpectat, diuiſit mundum, vt complectitur cæleſtem, & Sublu-
narem, in duo hæc membra, ex quibus ueluti partibus integratur, nempe in [?]
regionem Elementarem, & Æthæream. Vocauit autem has duas potiſſimas
Mundi partes regiones, propter communem fortaſſis loquendi modum, quo
ſolemus orbem hunc terrenum, in quo nos degimus, in varias regiones diſtri-
buere. Vtriuſque porro regionis tam Elementaris, quam Aethereæ formam no
bis explic [?] abit, ac figuram.

Elementa-
ris regionis
forma ac fi-
gura.

Elementaris quidem alterationi continuæ peruia exiſtens, in
quatuor diuiditur.

Eſt enim terra tanquam mundi centrum in medio omnium poſita, circa
quam aqua; circa aquam aer; circa aerem ignis illic purus, & non turbi-
dus orbem Lunæ attingens, ut ait Ariſtoteles in libro Meteororum. Sic
enim ea diſpoſuit Deus glorioſus, & ſublimis.

Et hæc quatuor elementa dicuntur, quę uiciſſim a ſemetipſis alter an-
tur, corrumpuntur, & generantur.

Sunt autem elementa corpora ſimplicia, quæ in partes diuerſarum for-
marum minime diuidi poſſunt, ex quorum commixtione diuerſæ gener ato-
rum ſpecies fiunt.

Quorum trium quodlibet terram orbiculariter undique circundat, niſi
quantum ſiccitas terræ humori aquæ obſiſtit, ad uitam animantium tuen-
dam.

Omnia etiam, præter terram, mobilia exiſtunt, quæ, ut centrum mundi
ponderoſitate ſui magnum extremorum motum undique æqualiter fugiens,
rotundæ ſphęrę medium poſſidet.

49. COMMENTARIVS.

Incipit hic agere de regione elementari, ſeu (quod idem eſt) de mun-
do Sublunari, eiusq́; formam, ac diſpoſitionem oſtendit. Sex autem breuiſſi-
me circa hanc regionem exequitur.

Primo aſſignat quandam proprietatem elementaris regionis, quod ni-
mirum continuæ alterationi exiſtit peruia, id eſt, dans locum, & aditum altera
tionibus, quæ in ipſa fiunt. Nomine vero alterationis intellige omnem trãſmu
tationẽ naturalem, ut generationem, corruptionem, augmentationem, dimi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer