Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Secvndvm accidens autem diuiditur in ſphæram rectam, & ſphæ-
ram obliquam. Illi autem dicuntur habere ſphæram rectam, qui manent ſub
Aequinoctiali, ſi aliquis ibi manere poſſit. Et dicitur eis recta, quia neuter
polorum magis altero illis eleuatur. Vel quoniam eorum Horizon interſe-
cat Aequino ctialem, & interſecatur ab eodem ad angulos rectos ſphærales. Illiuero dicuntur habere ſphæram obliquam, quicunque habitant citra Ae-
quinoctialem, uel ultra. Illis enim ſupra Horizontem alter polorum ſemper
eleuatur, alter uero ſemper deprimitur: Vel quoniam illorum Horizon ar-
tificialis interſecat Aequinoctialem, & interſecatur ab eodem ad angulos
impares, & obliquos.

45.1.

Diuiſio
ſphæræ ſe-
cundum ac
cidens.

46. COMMENTARIVS.

Dividit iam ſphæram ſecundum accidens in ſphæram rectam, & obli-
quam. Sed quoniam ea, quæ in hac diuiſione dicuntur, & quæ deinceps ſequũ
tur, intelligi non poſſunt, niſi prius qui iam circuli ſphæræ cognoſcantur, quo-
rum in ſequentibus frequenter fit mentio; operæpretium me facturum puto,
ſi breuiter, & generatim circulos ſphæræ explicauero, plura de illis, eorumque
officijs, nominibusq́ue in 2. cap. diſputaturus, ubi de eiſdem differit auctor: Nunc enim tantum rudi minerua vocabula circulorum exponam.

47. DE CIRCVLIS SPHAERAE.

GIrcvli ſphæræ ſunt 10. quorum hæc ſunt nomina. Aequino-
ctialis, Zodiacus, Colurus ſolſtitiorum, Colurus æquinoctiorum,
Meridianus, Horizon, Tropicus Cancri, Tropicus Capricorni,
Circulus arcticus, & circulus antarcticus. Priores ſex, maiores di-
cuntur, ſiue maximi, poſteriores quatuor, minores, ſiue non maxi-
mi. Maior circulus dicitur is, qui idem centrum cum ſphæra obtinet, ipſamq́ue
ſphæram in duo hemiſphæria æqualia diuidit: Minor uero circulus appellatur
ille, qui diuerſum centrum a ſphæræ centro poſſidet, ſphæramq́ue in duo ſeg-
menta inæqualia patitur. Cæterum quilibet circulus ſphæræ, ſiue maior, ſiue
minor, duos dicitur habere polos, circa quos, ſi moueretur, uniformiter ferre-
tur. Immo ex polis ipſis omnes circuli in ſuperficie ſphæræ deſcribuntur. Eſt. n. polus cuiuslibet circuli fphæræ, punctum illud in conuexa ſuperficie ſphæræ, a
quo omnes lineæ rectę ad circunferentiam circuli ductę ſunt ęquales. Nam
cum ex polo circuli circunferentia deſcribatur, neceſſe eſt, vt polus ęqualiter re
cedat ab omnibus punctis illius circunferentię.

47.1.

Decem cir-
@uli ſphęrę.
Maior cir [?] -
@ulus ſphæ-
ræ, & mi-
@or quid.
Polus circu
li in ſphæra
quid,

Æqvinoctiali scirculus in ſphæra dicitur ille maior, qui ex mun
di polis eſt deſcriptus, ęqualiterq́. ab vtroque polo mundi ſecundum omnes
ſui partes remouetur.

47.1.

Aequino-
ctialis.

Zodiacvs circulus eſt quoque maior, deſcriptus ex polis diſtantibu@
a mundi polis quarta parte, & inſuper nonageſima unius quadrantis, hoc eſt,
partibus 47. ex 180. in quas quadrans diuidi intelligitur, qui ſecat ęquinoctia-
lem, ſecaturq́ue uiciſſim ab eodem in duas medietates, oblique tamen; ita ut
Zodiacus ad Æquinoctialem ſit inclinatus, unaq́ue medietas uergat ad ſepte@

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer