Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in IIH. Cap. Sphæræ ta reperiatur, quandoque extra eclipticam uerſus Septentrionem, quand oque
uerſus Auſtrum, nunquam autem præciſe ſub ecliptica, niſi in illis duobus pũ
ctis, in quibus ſe interſecant ecliptica, ſiue Aequans, & Deferens circulus Lu-
næ. Hunc Deferentem, qui eſt eccentricus ſimpliciter, circumſtãt alij duo ec-
centrici ſecundum quid, ueluti de Sole eſt dictum. Ex duobus uero pũctis, in
quibus ſe interſecant Aequans, & Deferens Lunæ, illud, per quod in Deferen
te Luna ad Septẽtrionem uehitur, caput Draconis dicitur; alterum uero, per
quod in Auſtrum tendit, cauda Draconis: Atque hæc duo puncta deferuntur
ab ortu in occaſum ab Aequante Lunæ: eſt enim hic orbis Aequans ſupremus
in ſphæra Lunæ. Quo circa ab Aſtronomis dici ſolet Deferens caput, & caudã
Draconis, eſtq́; maior eccentrico deferente Lunam.

Deferens autem, & Aequans cuiuslibet alterius planetæ ſunt inter
ſe æquales, & eccentrici ſimpliciter, & uterque eſt extra ſuperficiem eclipti-
cæ, quamuis ambo in vna, eademq́. ſuperficie exiſtant. Excogitati ſunt autem
in iſtis planetis circuli Aequantes (non enim ſunt orbes reales, & partes ſphe
rarum planetarum, quemadmodum Deferens, & eccentrici ſecũdum quid: fed
ſolum imaginarij.) ut irregularitas Deferentis cuiuslibet planetæ ad æqualita
tem reuocetur beneficio proprij Aequantis, vt ex Theoricis liquido conſtabit. Habet quoque quilibet Deferens planetæ duos alios eccentricos ſecundum
quid, unum ſupra ſe, alterum uero infra, ut de Sole diximus, qui appellantur
deferentes augẽ. Solus Mercurius habet quatuor orbes eccentricos ſecundum
quid, quorum duo dicuntur Deferentes augem eccentrici, ſeu deferentis Mer
curium, alij duo deferentes augem Aequantis.

360.1.

Cut æquan
tes orbes
ſint in pla-
netis exco-
gitati.

Qvilibet porro planeta, excepto Sole, habet pręter dictos circulos
adhuc epicyclum, hoc eſt, orbem paruulum in orbe deferente immerſum, in
quo defertur planeta. Eſt enim corpus planetæ in epicyclo infixum: Centrum
tamen epicycli perpetuo defertur ad motum eccentrici, ſeu deferentis. cæte-
rum hæc vix, aut difficile intelligi poſſunt abſque inſtrumentis Theoricarum. Vberius tamen omnia hæc exponemus in Theoricis planetarum.

361. DE STATIONE, DIRECTIONE, ET
Retrogradatione Planetarum.

SI igitur duæ lineæ ducantur acentro terræ, ita quod includant epi-
cyclum alicuius planetæ, una ex parte orientis, reliqua ex parte occi-
dentis, punctus contactus ex parte orientis dicitur ſtatio prima; punctus
uero contactus ex parte occidentis, dicitur ſtatio ſecunda. Et quando
planeta eſt in alterutra illarum ſtationum, dicitur ſtationarius. Arcus
uero epicycli ſuperior inter duas ſtationes interceptus, dicitur directio. Et quando planeta eſt in illo, tunc dicitur directus. Arcus uero epicy-
cli inferior inter duas ſtationes interceptus, dicitur retrogradatio. Et
planeta ibiexiſtens dicitur retrogradus. Lunę autem non asſignatur ſta
tio, directio, uel retrogradatio. Vnde non dicitur Luna ſtationaria, di-
recta, uel retrograda, propter uelocitatem motus centri epicycli in ec-
centrico.

361.1.

Pasſiones
planetarum
uariæ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer